None
Datierung: Um 1107
Proh dolor! Ecce dies mali, ecce tempus illud miserrimum, in quo refrigescente caritate in tantum superhabundavit iniquitas, ut elemosinas quas pro animabus suis ecclesiis et pauperibus Christi contulit caritativa patrum antiquitas, eas publice privatimque diripiat et auferat perversa successorum posteritas! Propterea igitur compellente necessitate expedit, ut si qua ecclesiis sive monasteriis conferuntur, ea scripto cum annotatis testibus commendentur, qui ea quando opus fuerit attestentur. Propter hoc ergo ad memoriam posterorum nostrorum, maxime huius nostri Maioris Monasterii monachorum, scripto tradidimus, quod domina Montiniaci, Agnes nomine, calumniabatur nobis Maioris Monasterii monachis molendinos de Villa Presbiteri et aquam, quae est a sclusa Guinnardi usque ad molendinos Huberti, filii Magnonis. Calumniabatur etiam nobis terram de Molons et Sarmesias parvas et vodogiagium de bosco de Franca Villa, quod comes Stephanus dedit beato Martino et nobis. Postea autem non solum a calumnia rerum predictarum requievit, verum etiam concessit nobis omnia quaecunque et in quocunque loco tenebat beatus Martinus, et nos pertinentia scilicet ad fevum de Montiniaco et insuper promisit. Immo talem convenientiam nobis habuit, quod adquietaret nobis haec omnia, quae supradiximus, adversus omnes homines si qui forte nos inde inquietare presumerent, et hoc faceret in curia comitis Blesensis seu vicecomitis Castridunensis. In eodem vero loco ubi haec fuerunt facta: revestivit eam de beneficio Maioris Monasterii domnus Radulfus de Carnoto, qui prior Maioris Monasterii extiterat et domnus Gausbertus Ludovicus similiter monachus noster, et tunc panetarius, per quem haec omnia facta sunt. Dedit ei in presenti unum modium frumenti. Preterea dedit ei C. solidos, quos deliberavit Ingelbertus maior secundum hoc quod ipsa domina imperavit. Ad haec omnia facienda, fuerunt cum domno Gausberto, per quem haec omnia facta sunt, sicut iam diximus, monachi nostri Radulfus de Carnoto, de quo supra fecimus mentionem, et Radulfus de Cantu Merulae. Ex parte etiam nostra sunt hi, qui haec viderunt et audierunt: Albertus Infans, Ingelricus maior, Tetbaldus Pelatus, Bernardus de Carcahui, Hademarus, Hugo de Luo, Hugo Vetula Auris, Lotherius famulus monachi, Petrus Tetdulphus,Tetbaldus filius Laurentii. De hominibus ipsius dominae, Rainaldus de Spieriis, Gislardus de Cantosmo, Gualterius, qui fuit sinicalcus, Guarinus filius Nevelonis, Achardus frater eius, Franciscus de Montiniaco, Fulcaldus filius Seigardi, Rainaldus filius Gaufredi maioris, Philippus et Girbertus frater eius, Rainaldus frater Grivelli, Guarinus faber et multi alii.