None
Datierung: 1093-1101
Omnibus sanctae Dei ecclesiae rectoribus atque cultoribus tam futuris quam modo viventibus notum fieri volumus, quod Guitburgis, mater Hervei Grivelli et ipse Herveus Grivellus dederunt monachis Sancti Martini, ex parte Silvaelonniae quicquid habebant a Fractavalle usque ad Vermilleth, ita quod nichil retinuerunt. Et monachi dederunt Herveo Grivello et matri eius, de caritate Sancti Martini XIIIcim libras et X. solidos. Concessit hoc donum Raginaldus, frater Hervei Grivelli, qui pro ista concessione IIII. solidos habuit. Hoc quoque concessit Hugo Morellus, frater Hervei Grivelli, qui duos solidos pro ista concessione habuit. Concessit hoc etiam Genta, soror Hervei Grivelli, qui pro ista concessione II. Solidos habuit. Huius rei testes sunt ex parte Guitburgis et Hervei: Johannes de Spiers, Paganus carnifex, Bernerius filius Ingelardi, Odo Dagonis filius, Gaufredus maior de Montiniaco, Natalis de Montiniaco, Stephanus Miscensbrenum. Ex parte vero monachorum: Hugo filius Raimbaldi, Ingelricus maior, Haimarus serviens monachorum, Odo filius Gradulfi de Nantulfi villa, Balduinus de Rosdon, Tetbaldus Pelatus, Bernardus de Carcahui, Michael carnifex, Frotgerius carnifex, Gaufredus de Firmitate, Lambertus clericus. Hoc donum recepit Bernardus Flagellum et Gausbertus Ludovicus in domo Sancti Martini ad Camarcium.