None
Datierung: Um 1096
Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae rectoribus atque cultoribus tam futuris quam modo viventibus, quod quando Nevelo de Fracta Valle debuit pergere Jerosolaniam, venit ad eum Gausbertus Ludovicus monachus, pro Balduino de Rosdon, quem Sancto Martino dederat, ut sicut ipse dederat, ita Ursio filius eius concederet. Ursio vero hunc Balduinum et ea quae pater suus Sancto Martino ante dederat, prece patris, libenter concessit. Huius rei testes sunt ex parte Nevelonis: Gualterius Hildreii filius, Haimericus filius eius, Paganus de Sancto Leonardo, Gaufredus Palestellus, Stephanus de Fracta Valle, Guarinus clericus. Ex parte monachorum: Hugo Raimbaldi filius, Ingelricus maior, Oddo Gradulfi filius, Hugo Darematus, Bernardus de Carcahui, Tetbaldus Pelatus.