None
Datierung: 1072-1084
Notum fiat Maioris Monasterii monachis quod Fulcherius, Nevelonis filius, quando noster factus est monachus, beato Martino Maioris Monasterii, et nobis monachis eiusdem servum suum quendam,vocatum Rainardum de Merlaio, in perpetuum dedit. Quod concesserunt filii eius Nevelo et Hamelinus et filiae ipsius Comitissa et Pagana. Factum est autem hoc in domo Carnotensi beati Martini, quae est coram monasterio beati Martini de Valle, eo in tempore quo domnus Herbertus, monachus noster, de Merlaio procurator erat. Testes ex parte Fulcherii filii Nevelonis: Ansellus praefectus eius et Ansellus filius Algerii, Gislebertus frater eius et Galterius filius Hildrici. Ex parte Sancti Martini: Guillelmus Grandinus et Albericus.

