Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donum Nevelonis de Fracta Valle de quodam bosco.

Omnibus sanctae Dei ecclesiae rectoribus atque cultoribus tam futuris quam modo viventibus notum fieri volumus, quod Nevelo de Fracta Valle dedit monachis Sancti Martini totum lucum a Fracta Valle usque ad Petram Sigillariam et usque ad lucum comitis et usque ad Montem Gentilem, tali modo ut hospites quotquot monachi herbergarent ibi, essent monachorum, soluti et quieti, et unusquisque illorum hospitum haberet unum arpennum terrae; de quo arpenno, et de hospitibus, monachi haberent omnes consuetudines solutas et quietas. De alia vero terra, quam idem hospites excolerent, haberet Nevelo terragium; acciperent autem hospites illi de bosco illo, ad omnia opera sua facienda, praeter ad vendendum sine forestagio. Quod si forte venderent, forestagium exinde redderent. Hoc donum concessit Ursio filius eius et Hamelinus frater eius et Agnes vice comitissa soror sua. Concessit hoc etiam Stephanus de Fracta Valle et Guarinus Malus Clericus. Huius rei testes sunt ex parte Nevelonis: Jeremias, filius Fulcherii de Mota, Paganus Dublellus, Burchardus de Vindocino, Hubertus Mustellus, Odo Dimidius clericus, Matheus de Fracta Valle, Stephanus de Lineriis, Guillelmus Perchat, Gualterius Hildreii filius, Hugo Bernardi filius de Firmitate, et Nevelo frater eius. Ex parte vero monachorum: Hugo Raimbaldi filius, Ingelricus maior, Tetbaldus Pelatus, Bernardus de Carcahui, Rainaldus Musterollus, Guarinus forestarius, Moyses molendinarius, Gualterius closarius.