None
Datierung: 1108
Ad notitiam posterorum nostrorum Maioris Monasterii successorum tradere huic cartae curavimus, quod Matheus de Fracta Valle, frater Huberti Pielli, monachi nostri, habebat terram et prata inter Vernoliotum et exclusam de La Gravella, quae clauduntur ab una parte fluvio Ledi, ab altera vero parte Silva Lonnia. Hanc terram et haec prata sic terminata, ipsa quoque exclusa, dedit ille Matheus Deo et Beato Martino et nobis Maioris Monasterii monachis, partim pro anima sua, partim propter IIII. libras denariorum, quas inde habuit. Nichilque in eis retinuit praeter duos solidos census, solvendos annuatim, in octavis natalis Domini. Porro hic Matheus cum dedisset filiam suam Hildiardem nomine, cognomento vero Picam, in uxorem Osmundo de Firmitate de Villa in Oculo, coeperunt nobis calumniari omnia supradicta, ille Osmundus et illa Hildiardis; unde venimus ad placitum atque concordiam apud Montem Foletum, ante supramemoratum Matheum. Deditque domnus Gausbertus Ludovicus, panetarius noster, et monachus pro concordia, Osmundo atque Hildiardi illi XXX. solidos Blesensium. Sicque calumniam in perpetuum guerpiverunt. Hoc quoque concesserunt filii saepedicti Mathei. Odo scilicet, qui propter hoc habuit cultellum Hildemari famuli, et Hilgodus et Palestellus atque Piellus. Testibus ex parte Osmundi et Hildiardis: Tetbaldo filio Leodegarii et Radulfo fratre eius. Ex parte nostra: Haimerico filio Algisi, Rotberto de Occha, Balduino de Rosdone. Concordia cum Hildiarde fuit facta apud Firmitatem; placitum vero sive concordia cum aliis in domo Symonis de Monte Foleto, audientibus atque videntibus Pagano de Sancto Leonardo, Harduino de Marsonio, Huberto panetario, Gaufredo filio Arieldis. Actum anno dominicae incarnationis M C VIII, agentibus nobis sub domno abbate Willelmo anno tertio.