None
Datierung: Um 1100
Omnibus sanctae Dei ecclesiae rectoribus atque cultoribus notum fieri volumus, quod Johannes de Sicoreio quietum clamavit braium, quem calumniabatur, et Moysen molendinarium et quicquid Hubertus, Magnonis filius, donaverat et vendiderat monachis Sancti Martini, et pro ista concessione ipse Johannes XLV. solidos habuit, et Hubertus filius Magnonis XV. solidos. Concessit haec etiam Agnes, uxor Johannis de Sicoreio. Huius concessionis testes sunt ex parte monachorum: lngelricus maior, Haimarus famulus monachorum, Tetbaldus Pelletus, Bernardus de Carcahui. Ex parte Johannis: Albertus lnfans, qui fuit prolocutor huius rei, Bernardus de Duiaco, Martinus Picardus, qui tunc erat asinarius Huberti Magnonis filii. Hoc fecit Gausbertus Ludovicus, qui erat prepositus Camartii.