None
Datierung: 1069-1072
Notum sit fratribus nostris, scilicet monachis Maioris Monasterii, quod molendinum de Choleto, qui est in Mortua Aqua, apud Camarcium, calumniata est nobis Girogia, uxor Hainrici de Balgentiaco, quamvis ipsa prius cum viro suo Hainrico illum nobis auctorisasset, unde etiam unciam auri habuerat. Quod cum postea negaret, rursum dedimus ei C. solidos. Hoc modo videlicet monachus, prepositus illius obedientiae, domnus Odo habebat quoddam monile eius in vadimonio supra C. solidos, illud reddidit ei pro illis C. solidis, sub lobia, quae est ante turrem Castri Duni et ibi, dimisit illam calumniam et auctorisavit nobis supradictum molendinum, et filios suos fecit ipsum auctorisare, Joslenum et Hugonem et filias suas. Huius rei testes, Gausfredus Malaterra, Mainardus filius Hildradi, Rainaldus homo Hainrici. De nostris: Nivardus maior, Ainsbertus frater eius, Hugo filius Raimbaldi, Bernardus serviens, Balduinus mercator, Ernaldus filius Lamberti, Herbertus frater eius, Durandus filius Raimfredi, Gualterius de Brussarto, Erfredus famulus, Rainaldus cementarius, Herveus ministerialis.