Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donum Ernaldi de Domjoliolo.

Notum sit omnibus quod Ernaldus de Domjolio, quando factus est monachus, donavit beato Martino Maioris Monasterii et monachis eius omnes consuetudines, praeter pedagium, quas habebat in terra Sancti supradicti, apud Domjolium, laudante uxore eius Officia, et filia eius Havide, et filio eius Tetbaldo WilleImo. Quod viderunt testes isti: Gausbertus presbiter, Gualterius capellanus, Odo Grisiardus, Angelgerius, Heribertus de Boscho, Odo clericus, filius eius, Rodulfus de Passelupo, Hugo de Cupiniaco, Guannus Makellus, Hugo Pivinnus, Fulcaudus. De famulis: Gaufredus de Sonziaco, Araudus, Rainaldus clericus, Guillelmus, Adimo, Rotgerius de Lestiriaco, Hubertus filius eius, Odo frater Huberti, Fulcaldus Arrianus.

Actum anno ab incarnatione Domini M XCIIl, tempore Philippi regis et Stephani comitis, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo, Xmo anno ordinationis eius.