None
Datierung: 1107
Quia ea quae pro redemptione animarum ecclesiis ab antecessoribus conferuntur sepe solent sucoessoribus calumniantibus infirmari utile visum est maioribus nostris, ea cum testibus litterarum memoriae commendari. Hanc igitur consuetudinem nos fratres Maioris Monasterii retinentes, scripto tradidimus, quod Tetbaldus, filius nobilissimi comitis Stephani et Adelae venerabilis comitissae, antecessorum suorum benefactorum nostrorum consuetudinem immo naturam, tanquam successor non degenerans imitatus, eo ipso anno, quo arma recepit, iam factus miles, id est anno dominicae incarnationis M C VII, agentibus nobis sub domno abbate Willelmo anno tertio, per deprecationem dominae nostrae Adelae, matris suae, iam factus inquam miles, concessit Deo et beato Martino et nobis, omnia, id est planum et boscum et terram et aquam, quae prefatus pater eius et mater, pro animabus suis nobis contulerant, pertinentia scilicet ad obedientiam Francae Villae. Sed quare huic concessioni praesentes adesse omnes nequivimus, loco domni abbatis et omnium nostrorum, fecit hanc concessionem duobus monachis nostris, Radulpho scilicet, tunc priori de Camartio, et Gausberto Ludovico panetario nostro. Qui videlicet Gausbertus dedit ei duo paria pellium vulpinarum, ut si forte, ut fit ipse praedictus confirmator paterni beneficii, oblivioni tradidit hanc concessionem se fecisse, sint pro intersigno pelles illae, et ne haec eius concessio violari possit in futurum ipse, ut est cernere signo crucis, signavit + ipsum parcaminum. Ex parte eius viderunt et audierunt hoc Hugo Albus, Ansellus de Guarlanda, Rotbertus de Trecis, Gaufredus legisdoctus, Gunherius de Alneto, Burdinus de Algerria, et Hildegarius frater eius, Arnulfus de Ligniaco, Petrus de Ligniaco, Radulfus de Ligniaco, Adam de Meldis, Guitbaldus de Meldis, Ursio filius Nevelonis. Ex parte monachorum: Willelmus de Coldreto, Lotherius famulus de Camartio, Albericus closarius et alii.