None
Datierung: 1104
Prophetae Danielis consilio quod regi Babiloniae dedit, cognovimus elemosinis posse peccata redimi; dicente alibi scriptura, quod sicut aqua extinguit ignem ita elemosina resistit peccatis. Ipsa nanque Tobia teste, a morte liberat, nec sinit ire in tenebras. Prophetarum quoque omnium et creator Christus et magister beatos esse diem misericordes ipsi nanque consequenter misericordiam, sicut e contra iudicium sine misericordia erit illi, qui non fecerit eam. Bene etenim facit animae suae vir misericors, qui cum pauperis miseretur, foenerat Deo; unde et alibi Christus ait: Date elemosinam et omnia munda erunt vobis, qui cum ad iudicium venerit, non tam arguet impios peccatorum quam quod ea non deleverint per opera misericordiarum; unde salubriter et pie per evangelium ammonet, ut nobis amicos, id est pauperes, quorum est regnum coelorum de mammona iniquitatis adquiramus, qui nos in aeterna tabernacula suscipiant cum defecerimus. Quibus omnibus diligenter ad memoriam revocatis, Ego Adela, Blesensium comitissa et Willelmi gloriosi regis Anglorum filia, Stephanique palatini comitis quondam uxor karissima, peccatorum meorum vinculis multipliciter irretita, et per Die misericordiam liberari ab illis desiderabiliter sollicita, ad augendam elemosinam quandam, quam vir meus comes Stephanus, cum prima vice Jerusalem ire vellet, fecerat, optimo cuidam generi pauperum, fratribus videlicet qui in Maiori Monasterio Deo sub habitu monachili militare regulariter comprobantur, dedi et concessi Deo et beato Martino fratribusque prefatis, pro anima eiusdem viri mei, quem iam obiisse in secundo suo itinere Jerusalem contigerat, necnon et pro mea, proque nostrorum antecessorum animabus, sed et pro salute atque statu prolis nostrae, partem quandam bosci, qui Silvalonnia dicitur, obedientiae memoratae contiguam, sicut in sequentibus terminatur. Est autem ipsa determinatio talis: a valle scilicet probati, quae est ad Secheriacum, versus meridiem, per landas et per plexitium de Brueria, et inde per tuscham de Nucaria usque ad fluvium Ledi, et ad Haias de Vernolliaco, praedictae obedientiae, quae Franca Villa dicitur, pertinentes, totum scilicet per circuitum, quicquid infra memoratas determinationes dominicaturae habueram, eatenus excepto solummodo corpore villae, quam appellant Frigidum Mantellum; predecessorum itaque nostrorum vestigia sequens, qui Maius Monasterium, ob amorem egregii confessoris Christi gemmaeque sacerdotum Martini semper dilexerunt, et non solum renovare et monasticum ordinem inibi restaurare, verum etiam semper ipsum in melius promovere curaverunt, per manus eorumdem spontaneorum pauporum qui, relicto seculo et rebus propriis, Deo inibi famulantur et quorum religionis opinio per celebris habetur. Quicquid infra prefatos limites ut dictum est habebam, in dominio proprio, assensu filiorum meorum Willelmi et Tetbaldi, sic solutum, liberum et quietum ad augmentum predictae elemosinae viri mei, atque meae, Deo beatoque Martino, anno ab incarnatione Domini M C IIII, apud Camartium posita, dedi et tradidi in elemosinam, sicut ipsum vir meus atque ego eatenus habueramus, temporibus retroactis, ita dumtaxat ut, quicunque infra huius domus ambitum fuerint hospitati a monachis et sub eis, a nullo alio ullatenus unquam vel uspiam iusticientur, quam a monachis, qui obedientiae Francae Villae praefuerint et ipsis tantummodo respondeant, de omnibus iusticiis sive forisfactis, consuetudinibus et emendationibus suis et in omnibus sint pares, similes et aequales hospitibus, qui infra limites primi doni Francae Villae fuerint, atque per castella, civitates et oppida et mercatus nostros, neque teloneum, neque aliam consuetudinem ullam reddant ministris nostris, scilicet monachis cum ad domos suas redierint, neque ibi, neque alibi, pro forisfacto aliquo unquam iusticientur, ab alio quolibet, ut iam dictum est, quam a monachis. Sed si quid in me vel successores meos contigerit eos uspiam delinquere, proinde clamorem faciant ad monachos, officiales nostri, et si monachi fecerint eis iusticiam benigne suscipiant eam. Si vero non voluerint vel non potuerint, nec propterea tamen audeant aliquam violentiam inferre vel illis vel monachis, sed expectent patienter, donec ante me vel successores meos, causa illa iuste et clementer possit examinari, sicut decet agi de propria elemosina mea scilicet, ac viri mei, nostraeque prolis. Quaecunque fera infra memoratum ambitum capta fuerit, monachorum erit. De tota reliqua forestae Silva Logniae gratis et sine forestagio ullo capiant hospites huius doni, ad omnes suos usus necessarios, quantum voluerint, excepto quod inde nichil ad vendendum capiant, nisi forestagium inde reddiderint forestariis. Ad pastum vero mittant universa animalia, per totam Silvam Logniam, nemine prohibente, gratis, excepto quod toto pastionis tempore reddant pasnagium de porcis suis, non ministris nostris, sed monachis sepedictis. Quibus etiam monachis dedimus, quod antea non dederamus, ut de omnibus porcis, qui de toto pastionis tempore iacuerint, et hospitati fuerint, non tantum in huius presentis doni loco et in Franca Villa, sed etiam in omni alio quolibet loco, ad ipsam obedientiam pertinente, et per forestem Silvae Logniae cucurrerint, totum pasnagium habeant ipsi monachi cuiuscunque fuerint ipsi porci. Iustum est enim, ut sicut optamus et speramus, nos pro hac elemosina a peccatis nostris per Dei gratiam liberari, ita et ipsa ab omni mortalium consuetudine et iure liberrima sit. Doni autem huius nostri testes sunt isti. Ex parte mea et filii mei Tetbaldi: Godefredus de Ulcheia, siniscalis meus, Rotbertus de Trecis, Gilduinus filius Raimbaldi de Puteolo, Hugo Niger, Archembaldus prepositus Castridunensis, Salomon panetarius, Petrus prepositus Blesensis, Ramardus forestarius de Marchasonigro, Curtesius forestarius, Hildricus, forestarius de Vaslenivilla, Herbertus, forestarius de Firmitate, Andreas Barba, Hugo de Orceio, Caballarius banerius. Ex parte autem monachorum: Ingelricus maior, Odo filius Gradulfi, Hademarus serviens, Rotbertus Dinan, frater eius, Hugo Deramatus, Effredus filius Bernardi, et Hugo frater eius, Rainaldus filius Effredi, Hugo filius Ebrardi, Gaufredus filius Hugonis, Bernardus de Carcahui, Tetbaldus Pilleatus, Michael, Gaufredus de Firmitate, Gaulterius dictus cum pascit, Hildradus bocherius.
Crux quam comitissa fecit. +
Quae omnia concessit Willelmus comes filius meus, apud BIesim positus eodem anno. Cuius rei testes sunt isti: Guarnerius Maingotus, Andreas Barba, Raimundus de Vigenna, Herveus Belonius, Bernardus filius Gualonis, Gilonus, Petrus de Roboreligato, Bernardus forestarius, Martinus venator, Caballarius, Guarinus servus, Rainaldus de Fonte, Rainaldus de Capella, Ebroinus forestarius, Hubertus de Cruce, Petrus frater eius, Carolus Guarini, Ermengodus, Paganus de Chainone, Rainaldus maior, Ingelbaldus famulus monachorum, Girardus, Rainaldus li Peator, Gaufredus cellararius, Raimbertus, Radulfus de Montecealdi, Rainardus Farinardus, Burdinus, filius coqui.