None
Datierung: 1107
Ex antiqua discretorum patrum traditione in consuetudinem retinemus, ut ea quae ecclesiis conferuntur, etiam si parva vel pauca sint, scripto diligentissime commendemus; ut si forte opus sit, ut fit, contra iniustos calumniatores, cum testibus litteras proferamus. Unde nos fratres Maioris Monasterii et nobis et successoribus nostris providentes, cartulae huic tradidimus quod Agnes, Montiniaci castri domina, dedit Deo et beato Martino et nobis, per manum domni Gausberti Ludovici, tunc temporis panetarii, et monachi nostri, pro anima sua et parentum suorum, quandam suam ancillam, filiam Rainaldi de Montiniaco, Hildiardem nomine, uxorem Balduini de Rosdone. Cui tamen Agneti scilicet dedit prefatus Gausbertus, monachus noster, huius rei gratia, XVcim solidos Dunensis monetae. Huic rei faciendae fuit, cum domino Gausberto, domnus Radulfus, monachus noster de Cantumerulae dictus, et Rotbertus, capellanus de Montiniaco, Ingelricus, maior de Camartio, Petrus Tedulfus, famulus domni Gausberti, Balduinus ille qui erat maritus prenominatae mulieris, Rainaldus pater eiusdem mulieris. Ex parte vero domnae Agnetis: Gislardus de Cantosmo, Franciscus de Montiniaco, Fulcaldus, filius Segardi, Rainaldus, filius Gaufredi maioris, Nevelo homo Gaufredi Normanni, Bovo de Lanerio. Hi omnes viderunt haec et audierunt et cum eis plures alii. Actum anno dominicae incarnationis M C VII, id est, ordinationis domni abbatis Willelmi anno secundo.