None
Datierung: 1104
Ad memoriam posterorum nostrorum, Maioris videlicet Monasterii monachorum, presenti scripto transmittimus, quod canonici Sancti Carilelphi Blesensis, quorum haec sunt nomina: Otbertus, Guarinus, filius Richardi, Odo, Gundrannus, rogatu et deprecatione dominae nostrae karissimae Blesensis comitissae Adilae, Guillelmi primi regis Anglorum filiae, Stephanique palatini comitis coniugis, amatissime atque assidue benefactricis nostrae, his concesserunt Deo, beato Martino atque nobis totam decimationem illius partis Silva Lonniae, quam nobis ipsa, pro viri sui Stephani et pro sua, proque suorum tam predecessorum quam successorum animabus, dedit, anno M C IIII ab incarnatione Domini. Primitus enim illam nobis apud Blesim concesserunt, in camera ipsius comitissae, et postea in capitulo suo. Primae autem concessionis testes hi sunt: Raimundus de Vigenna, Herveus Belonus, Andreas Barba, Teodericus de Vigenna, Petrus de Robore ligato, Caballarius, Guarinus servus, Hugo de Orceio, Serlo, Rainaldus de Fonte; monachi: Gausbertus Ludovicus, Adelelmus de Pontico, Genzo, prepositus Villae Belfodii, Ingelbaldus, serviens monachorum, Petrus, famulus panetarii, Paganus, cellararius Villae Belfodii; secundae vero isti: Gausbertus Ludovicus, Ingelbaldus famulus, Petrus de Robore ligato, Herveus Belonus, Hugo de Orceio, Serlo, Curcesius, Andreas, filius Teduini.