None
Datierung: 1084-1100
Omnibus sanctae Dei ecclesiae rectoribus atque cultoribus, tam futuris quam modo viventibus, notum fieri volumus, quod burgum, qui est inter domum Hugonis, Ebrardi filii, et domum Gisleberti bannarii, et vineas quae sunt iuxta Camarcium, in loco qui dicitur Montiniacus; haec omnia quae Fulcherius, Nivelonis filius, pro remedio suae animae, monachis Sancti Martini tribuit, Bernardus de Firmitate, qui ea calumniabatur, ab omni calumnia libera atque soluta, clamavit, et pro hac concessione, de caritate Sancti Martini palefridum candidum a monachis habuit. Hoc quoque concessit Bernardus filius eius et Hugo filius eius, et Nivelo, et Paganus, et Gaufredus filii eius, et Hildeburgis filia eius. Huius rei testes sunt: ex parte Bernardi: Tetbaldus de Berzilt, Tetbaldus, filius Leodegarii, Beroldus, nepos Mainguarini, Belotinus de Firmitate, Fulcaldus telonearius; ex parte monachorum: Odo, filius Gradulfi de Nantulvilla, Girardus Rufus, tanator, Gaufredus de Firmitate, Lambertus carnifex, Tescelinus Catena, Frogerius carnifex.