Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Quomodo concessum fuit Ilberto filio Milonis tenere terram et viridiaria apud Camarcium.

Notum sit omnibus Maioris Monasterii monachis, quod Hilbertus, Milonis filius, tenuerat apud Camarcium terram et viridiarium supra calumniam monachorum Maioris Monasterii, et contra voluntatem illorum, qui tandem ratione persuadente, se iniuste possedisse recognoscens, deprecatus est eosdem monachos ut sic dimitterent eum tenere et habere predictam terram et viridiarium, eo tenore ut quicquid in ea terra aedificaturus erat et etiam quandam domum, quam iure habebat, beato Martino et suis monachis post sui decessum soluta et quieta dimitteret; quod et fecerunt. Huius autem rei testes existunt ex parte illius: Gaulterius de Alneio, Belinus et Morinus. Ex parte vero monachorum: Bernardus cognomento Flagellus, monachos, Gausbertus monachus, de Camarcio prepositus, Hugo filius Raimbaldi, lngelricus, Effredus, Hademarus, Bernardus de Buressart, Landricus bocherius, Frogerus bocherius, Gaufredus, filius Hugonis, Isembardus frater eius, Tetbaldus, filius Guillelmi, Girardus Rufus, Guarnerius tanator, Hildredus bocherius, Girardus, filius Michaelis.