Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Concessio Girardi de Monte Foleto de rebus quas ememus vel dabuntur nobis de feodo suo.

Omnibus sanctae Dei ecclesiae rectoribus atque cultoribus tam futuris quam modo viventibus notum fieri volumus, quod Girardus de Monte Foleto concessit monachis Sancti Martini Maioris Monasterii, de feodo suo circa Fractam Vallem, ex ista parte Silvae Logniae, quicquid emerant vel empturi erant, excepto feodo Huberti, Magnonis filii, quem feodum Willelmus de Vilers de ipso Huberto tenet, et excepto feodo Willelmi, filii Fredonis, qui feodus est ad districta Guignardi. Huius concessionis testes sunt ex parte Girardi: Otgerius, qui fuit armiger suus, Odo, qui fuit pahagerius suus de Fracta Valle, Airardus de Papla villa, Herbertus de Borgoano, Benedictus de Milureio, Bernardus de Villaavis, Raginaldus de Spieriis, Herveus Grivellus, Nivelo, filius Guarini, Odo Morellus. Ex parte vero monachorum: lngelricus maior, Ainardus cellararius, Tetbaldus de Naintulvilla, Haimarus famulus monachorum, Hugo Darametus, Frogerius carnifex, Bernardus de Carchehu, Tetbaldus Pilatus, Hubertus carpentarius, Lambertus clericus.