None
Datierung: 1107 oder 1108
Notum sit posteris nostris, monachis videlicet Maioris Monasterii, quod Guillelmus Garadus, filius Hugonis de Monte Duplici, terram et prata culta et inculta omnia, quae habebat apud Sanctum Hylarium de Gravella, dedit Deo et beato Martino et nobis servis suis, pro anima sua et parentum et fratrum suorum. Ut autem hoc donum firmum et auctorisabile in perpetuum consisteret, deliberavit illud nobis tradere, per manum Pagani de Monte Dublelli, de cuius fevo erat. Quod et ipse Paganus pura voluntate approbans, tradidit nobis predictam terram et caetera quae supra determinavimus, in manu domni Gausberti panetarii, monachi nostri, necnon promisit se eiusdem doni nostrum fore auctorem, conservatorem, et contra adversarios, si aliqui in vita sua insurgerent, legalem testem et defensorem. Quapropter domnus Gausbertus revestivit ipsum Guillelmum et parentes eius et fratres de benefacto nostro, quod ipse habere cupiens petebat et dedit ei centum solidos Cenomannensis monetae. Huius doni et concessionis sunt isti testes: idem Paganus, de cuius fevo erat, Buamundus de Vindocino, Guarengerius, Hugo de Rivellun, Blanchardus de Braitel, et ex nostra parte: Tetbaldus Pele, Petrus Guitto. Rainaldus vero Garardus, frater iam dicti Willelmi, noluit ea nobis concedere gratis; quapropter dedimus ei XXXVII. solidos denariorum et reddimus inde ei V. solidos de censu per singulos annos, kalendis ianuariis, id est die octavarum natalis Domini. Ipse autem requiret eum ad Sanctum Hylarium de Gravella, a monacho, qui illi obedientiae preerit vel a serviente eius, et si non invenerit eos ibi, requiret etiam ad Francam Villam, quod si tunc habuerit censum illum, portabitur ei ad domum suam, ad Montem Dublelli usque ad tertiam diem, et recipiet eum sine occasione. Hoc vidit et audivit Rainaldus, filius Ermenardi, sororgius eius, et ipse concessit et habuit inde III. solidos. Testes huius rei sunt: lngelricus, maior Camartii, Bernardus de Carchahui, Rainaldus de Alt Vilers, Hildradus bocherius, Ebrardus filius Guitberti, Effredus et Hugo frater eius, Ebrardus filius Gosleni, lngelricus filius Tetbaldi.