Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De sexta parte Sancti Hilarii quam Guitburgis injuste tenens nobis reliquit.

Noverint posteri nostri, monachi videlicet Maioris Monasterii, quod Guidburgis, uxor Rotberti Parvi, tenebat iniuste sextam partem ecclesiae Sancti Hilarii, quam etiam nostri iuris esse affirmantes, reclamabamus. Cum vero tandem ipsa recognosceret eandem partem iniuste tenuisse, poenitens facti, reliquit eam beato Martino et nobis eius monachis, in manu domni Gausberti panetarii, monachi nostri, tam ipsa quam filius eius. Raginaldus, et filia sua Maria. Unde sunt testes: Raginaldus Parca Haiam, Nivelo sine Barba, Girbaldus Peletarius, Albertus, Fulcherius, Rotbertus. capellanus de Montiniaco, Reginaldus de Pieriis, Johannes de Securei; et ex nostra parte: Petrus, famulus Gosberti predicti monachi, Nivelo de Sancto Hilario, Salomon.