None
Datierung: Um 1107
Noverint presentes et posteri, Maioris videlicet Monasterii monachi, quod Hamelinus, de Monte Aureo dominus, quicquid rectitudinis sibi heredibusque suis reclamabat in rebus illis omnibus, quas prefati monasterii monachi habent a Fracta Valle usque ad Frigidum Mantellum, et usque ad Vallem de Lagueit, citra Lidum fluvium et ultra; hoc est ab utraque ripa, et terram quam Theduinus de eo apud Magniniacum tenebat; omne illud predictis monachis, concedentibus filiis suis, Philippo, videlicet Petro et Odone, absque calumnia in perpetuum habendum animo libenti, quiete, dimisit. Huius rei tamen gratia domnus Gausbertus Ludovicus, tunc temporis Maioris Monasterii panetarius, X. libras Andegavensis monetae ipsi Hamelino prebuit, et Philippo eiusdem filio, IV. libras praedictae monetae, et Petro XX. solidos, inter Vindocinenses et Dunenses nummos, et Odoni similiter, XX. solidos inter Vindocinenses denarios et Dunenses. Facta est autem hoc apud Aureum Montem castrum, in camera praenominati Hamelini. Quod testantur ex parte Hamelini, hi qui subscripti sunt: Guitbertus de Sancto Medardo, Marcherius, Girbertus vicarius, Rotbertus, Rainardus, Albelotus de Sancto Hylario, Rotbertus sinescalcus, Petrus Popinus, Guillelmus de Rupibus, Guaslenus cellararius, Odo Umbertus, Guillelmus Borors, Gualterius Guainardus. Ex parte monachorum: Gaufredus Panza, Landricus Seliardus, Rainardus Grisgan, Bernardus Assazetus, Hugo Britellus, Sainfridus, Quintinus, Rainaldus Alactatus, Havelerius, Petrus, Guitonus, Gausberti panetarii famulus, et alii quamplures.

