Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donum Pagani de Monte Dublello et Bartholomei et Guitburgis.

Opere precium est ad memoriam successorum transmittere facta priorum et quod hominum fugaci memoria non valet retineri ne in aevum depereat litteris obligari. Notum igitur sit Sanctae Matris ecclesiae fidelibus, nostrisque Maioris Monasterii successoribus quod Paganus de Monte Dublello Deo beatoque Martino Maioris Monasterii et nobis, eiusdem Sancti monachis pro salute et remedio animae suae dedit quicquid ad faciendum habebat apud Sanctum Hylarium de la Gravella. Concessit etiam nobis ac dedit quicquid ad faciendum in praedicto loco homines sui darent nobis vel vendent, necnon liberam nobis potestatem dedit faciendi haias et firmitates in boscis suis, iuxta voluntatem nostram, ubicunque melius vellemus et eligeremus, et concessit habitatoribus prefati Sancti omnibus boscum suum ad capiendum ad quicquid eis opus esset, excepto hoc quod nulli vendere presumerent. Deditque monachis qui predictum locum servabunt pastionem in boscis suis ad omnes porcos, quos proprie habebunt. Insuper iam dictum locum in custodia et defensione sua adversus omnes homines tam amicos quam inimicos fideli cura suscepit. Hoc autem factum est in domo quadam, quae est ante monasterium Sanctae Trinitatis, apud Vindocinum, die illo quo grex fidelium diem Sanctae Trinitatis solemne celebrabat, vidente et audiente Radulfo de Balgenciaco, de cuius fevo erat, et nobis concedente sua bonitate gratuita, quicquid nobis eo presente Paganus benigne inpendebat. Unde idem Paganus, in manu domni Gausberti Ludovici, monachi nostri, donum posuit coram baronibus qui ibi aderant. Huius rei tamen gracia ipse Gausbertus Ludovicus qui tunc Maioris Monasterii panetarius erat, sepedicto Pagano L. solidos Carnotensium caritative prebuit. Hoc verum esse testantur ex parte Pagani: Betmundus, frater Gaurnaldi, Guarengerius, Gualterius, filius Angelardi de Castro Dunensi, Tetbaldus, filius Letgerii, Rotbertus Polcet. Ex parte nostra: Radulfus de Balgenciaco, Hainricus, sinescalcus Lanscelini, Gislardus de Cantosma, Ingelgerius Calvus, Bevinus, homo Radulfi de Balgentiaco, Herveus, homo beati Martini. Sciendum est etiam Bartholomeum, Gaufredi Pagani filium et uxorem suam, Guitburgim, filiam Pagani de Monte Dublello, illud donum sicut Paganus de Monte Dublello fecerat, ita beato Martino Maioris Monasterii concessisse. Quapropter illa Guitburgis predicta quendam renonem catinum habuit. Huius rei sunt testes ex parte Bartholomei et uxoris suae: Fulchenus clericus, filius Domitanae, Gaufredus Paganus, frater eius, consilio quorum et ammonitu, ista concessio facta fuit. Lanscelinus, Tescelinus Cornutus, Johannes Cornarius. Ex parte monachorum: Gausbertus Ludovicus monachus, Petrus Teulphus, famulus eius, Herveus, Esmerius, Martinus. Signum Bartholomei, signum Guitburgis.