Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Item alia carta concordiae inter nos et canonicos Sancti Carileffi de decimatione Francae Villae.

Notum sit universis posteris nostris, scilicet monachis beati Martini Maioris Monasterii, quod memorabilis comitissa nomine Ada dederat beato Martino et nobis eius monachis de foresta sua partem non modicam, quantum ei placuit, ubi constituimus obedientiam quandam, quam ipsa Francam Villam appellavit, eo quod quicquid habebat in ea, hoc est totum, quia dos eius erat liberaliter nobis donavit. Cuius doni decimam calumniabantur nobis canonici Sancti Carileffi, sed predicta Virago dedit eis tantum de rebus suis quod ipsi clamaverunt ei, et nobis praedictam calumniam decimam totam quietam et solutam in capitulo suo. Huic adquietamento affuit ipsa comitissa in capitulo canonicorum, affuerunt monachi: Radulfus prior, Bernardus Flagellus, Gosbertus Ludovicus, Hugo de Villa Belfodii. Huius rei testes sunt ex parte comitissae et monachorum: Girardus de Coldreto, Hugo Dorceis, Ingelbaldus cellararius, Balduinus de Rosdun, Petrus Barba, Petrus Burdo, Rainaldus Passa coquum, Guinemarus carpentarius, Jarnegoius de Melves, Otbertus de Buxeria, Guarnerius Maingodus, Andreas Barba, Ebrardus Arundellus, Herveus Belonus, Rainaldus maior, Gilduinus Rufus, Burdinus de Aliorra et Hildegarius frater eius, Bernardus forestarius, Dotoinus venator. Canonici autem, qui affuerunt et calumniam praedictam ut predictum est prorsus dimiserunt sunt hi: Guntrannus canonicus, Odo canonicus, Otbertus, Vulgrinus filius Hugonis, Goffredus Ebrardi, Guarinus Richardi, Guarinus Martini. Actum anno ab incarnatione Domini M C I, agentibus nobis sub abbate Hilgodo.