Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Concordia inter nos et canonicos Sancti Carilelfi de decimatione Francae Villae.

Quoniam praeteritorum memoria facile solet oblivionis violentia aboleri, utiliter providerunt maiores patresque nostri a quibus statutos terminos transgredi salubriter inhibemur, ut quaecunque noticiae successorum nostrorum intimari iudicaverimus utile, nullatenus negligamus memoriae litterarum commendare illorum. Igitur sequentes salutiferum institutum presenti scripto posteris nostris intimamus, qualiter illustrissima comitissa Adila, Guillelmi senioris Anglorum regis filia, coniunx autem Stephani incliti comitis palatini, et Maioris Monasterii amatrix ferventissima, adquietaverit nobis de canonicis Sancti Carilelfi Blesensis decimationem parrochiae Francae Villae, quam una cum viro suo nobis monachis Maioris Monasterii donaverat. Cum ergo nobilissimus comes Stephanus, vir eius, isset secunda vice in Jerusalem, anno videlicet ab incarnatione Domini M C I, venit eadem illustrissima comitissa, domina et soror nostra Blesim, et inter memoratos canonicos atque nos huiusmodi concordiam de prefata decimatione fecit. Illi siquidem canonici nobis antea decimationem memoratam calumniati fuerant, et ad comprobandum ius suum litterarum sive carthae auctoritatem ostenderant, qua ex dono comitis Stephani, omnes decimationes exartorum quaecunque in silva Lognia fierent sibi competere asserebant. Quod etiam donum antequam nos obedientiam illam Francae Villae extruxissemus, vel aedificare cepissemus in praedicta foreste silva Lognia, sibi factum a supra memorato comite Stephano comprobabant. Cui nos auctoritati cum refragari vel obviare non potuissemus interventu eiusdem dominae nostrae Adelae, immo ipsa faciente et excambium equipollens eis promittente ad huiusmodi concordiam cum ipsis venimus. Cum igitur in eodem castro Blesi, Rodulfus prior noster esset, vocavit eum ad se comitissa cum monachis qui cum eo erant, Bernardo scilicet panetario nostro cognomento Flagello, et Gausberto Ludovici, Hugone de Alto, atque etiam domno Adelelmo Costardo, cuius interventu ipsa beato Martino atque nobis eodam tempore non modicam partem bosci sui, qui est inter Cambonem et Blesim ad augendam ipsam obedientiam Cambonis dedit, sic liberam et quietam, sicut vir eius et ipsa reliquam eiusdem bosci partem habebant, et ad se eos omnes venire fecit. Vocavit etiam omnes canonicos memoratos Sancti Carileffi, quorum nomina haec sunt Gundrannus, Odo, Otbertus, Wulgrinus filius Hugonis, Goffredus Ebrardi, Guarinus Martini et utrosque tam monachos videlicet quam etiam canonicos ante se in chorum ecclesiae Sancti Carileffi convenire fecit. Ubi impetravit et obtinuit ab eis, promisso competente et equipollenti excambio, ut gratanter omnem illam calumniam nobis dimitterent et quicquid in prefata decimatione iuris sibi reclamabant in presentia eius nobis benigne concederent, tali etiam pacto, ut si ipsa illis excambium quod eis promittebat forte non redderet ipsi tamen adversum nos querelam supradictam nullatenus ab ea die repeterent. Dimiserunt ergo inibi, ut dictum est, calumniam illam et gratanter concesserunt nobis illam decimationem ex integro deinceps a nobis absolute possidendam. Cuius rei testes sunt hi: ex parte monachorum Giraldus de Codreio, Hugo de Orceio, Ingelbaldus famulus, Balduinus de Rosdum, Petrus Barba, Petrus Bordunus, Rainaldus coquus, Guinemarius carpentarius, Jarnegoius de Melvis, Goffredus Rufus, Otbertus de Buxeria; ex utrorumque vero parte testes qui erant cum comitissa: Stephanus claviger, Giraldus presbiter, Paganus de Meuno, Guarinus, nepos Rainerii capellani, Guarnerius dapifer, Andreas Barba, Ebrardus Arundius, Herveus Belonus, Rainaldus maior, Gilduinus Rufus, Godinus de Algeria et Hildegarius, filius eius, Bernardus forestarius, Dotoinus venator, Goffredus ioculator, Vitalis forestarius.