None
Datierung: 1101
Quantum conferat utilitatis tradere scripti memoriae quaecunque a monachis adquiruntur nostris in causis et negotiis, multociens experti sumus; cum enim impulsu diabolico agitati perversi, quique nostra nobis insidiis et calumniis suis auferre moliuntur. Nos utpote monachi et imbelles non armis, non viribus, sed veterum cartharum auctoritate et testimonio eorum, contumaciae quantum fas est obviamus. Quod si forte negligeremus facere, nichil nobis post modicum remaneret, et ecclesiae presertim his temporibus quando multorum kartas refrigescit abundante passim malicia seviente diabolo, contra Dei servos per se et per suos tanto astucius et crudelius quantum certius novit, quia post mille solutus annos modicum habet tempus. Proinde utilitati posterorum nostrorum proposse nostro providentes, per presentem carthulam eorum notitiae transmittimus, qualiter amicorum nostrorum et familiarium, quidam, Salomon nomine, dictus de Fracta Valle, calumniam quam nobis faciebat de quibusdam rebus, ad fevum suum pertinentibus dimiserit, et insuper non solum illa quae primo calumniabatur, sed etiam quaedam alia nobis gratanter concesserit. Pateat igitur universis quod memoratus Salomon de Fracta Valle calumniabatur nobis, monachis videlicet Maioris Monasterii, totum fevum Almari et Machel, fratris eius, et nonnulla alia, quae per manum fratrum nostrorum domni Bernardi Panetarii nostri cognomento Flagelli, et domni Gausberti Ludovici, prepositi Camarcii, adquisieramur, circa castrum Fractae Vallis. Unde conventus et adrationatus a praefato fratre nostro, domno videlicet Bernardo, apud Vindocinum, in domo domni Roberti archidiaconi, anno ab incarnatione Domini M C I, partim ratione, partim precibus eius, emollitus est, et adquievit eius petitioni. Promisit enim ei saepedictus frater noster, quod de omnibus quae unquam ecclesiae nostrae forisfecerat, in capitulo nostro faceret eum absolvi et insuper tam ipsum et uxorem eius et filios, quam parentes suos in benefactum monasterii nostri et societatem faceret recipi, sicut et post modicum fecit, si dimissa calumnia illa nobis libenter concederet, quae videbatur calumniari. Quod ille audiens benigne adquievit et una cum uxore sua nomine et filiis, quorum haec sunt nomina: Paganus et , calumniam illam primo dimisit, et deinde totum fevum illud Almari scilicet atque Machel fratris eius, ubicunque erat, nobis ex integro concessit et insuper etiam quicquid fevi tam in Ledo flumine quam extra Ledum habebat, versus meridiem, circa videlicet castrum Fractae vallis, ab vado Respeciaci usque ad Vernoletum concessit et auctorisavit; ut scilicet nostrum esset, ab illa die in reliquum eius gratuita concessione et auctoramento; quicquid inde iam dono vel precio adquisieramus vel deinceps adquisituri eramus, ullo tempore. Pro qua sua tam benigna, tamque liberali concessione, memoratus frater noster, domnus Bernardus, non solum id quod prescripsimus ei fecit, verum etiam XL. ei solidos, et filio eius Pagano XXX., uxori eius V. solidos dedit; et insuper XIIcim denarios, quos mihi Salomon, idem dum pranderet cuicunque sibi placuit memoriae gratia distribuit. Huius rei testes sunt qui distincte inferius describuntur. Ex utraque parte indifferenter isti: Rotbertus archidiaconus, Fulcherius clericus, filius Domitillae, Matheus, Landricus Britellus, Rotgerius Burvassellus sunt testes ex utraque parte. Proprie autem ex parte Salomonis: Hugo Nigrabuella, Gaulterius de Creveciaco. Fuerunt ex parte monachorum: Lancelinus, Gervasii filius, Gosmarus, Martinus, Herveus filiaster eius, Raginaldus Musterellus, Guarinus, Hugo Darremez, Guillelmus Guinamora, Terricus Tulluerius.