Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donum Girardi de ecclesia Sancti Johannes de Camartio et auctoramentum Ivonis, episcopi Carnotensis.

Notum sit omnibus quod quidam miles, Girardus nomine, dedit beato Martino et nobis Maioris Monasterii monachis, ecclesiam Sancti Johannis apud Camartium sitam, cum sepultura et omnibus minimis decimis aliisque quibuslibet rebus ad eandem ecclesiam pertinentibus, excepta dumtaxat annonae et decima vini. Fecit vero hanc donationem pro sua suaeque uxoris salute, Agnetis nomine, et maxime pro animabus patris et matris eiusdem uxoris suae, de quorum hereditate supradictam habebat ecclesiam. Testes, qui hanc viderunt donationem, sunt hii. De parte sua et uxoris suae: Rainerius Venator, Burchardus de Milurer; de nostra parte: Ingelricus maior Camarcii, Bernardus de Carchaonio; de monachis: Bernardus Flagellus, Gausbertus prepositus Camarcii, qui receperunt donum. Eodem anno quo haec donatio nobis facta fuerat, domnus Gausbertus, monachus noster, prepositus Camarcii adiit domnum Ivonem, episcopum Carnotensem, deprecans eum ut suo episcopali roboramento auctorisaret supradictam ecclesiam cum suis appenditiis, beato Martino et suis monachis. Quod et fecit in capitulo Beatae Mariae Carnotensis, cui tunc preerat, videntibus istis testibus: Ernaldo decano, Hilduino cantore, Gauslino subdecano, Guenricho archidiacono, Willelmo archidiacono, Ernaldo de Curvavilla, Fulchone archidiacono, Hilduino Girardi, Gauslino, nepote Ingelranni, Hilberto de Curseiis, Girardo archipresbitero, Willelmo Pullo, Guidone, abbate Sancti Johannis, Gaurino de Bonavalle, Gaufredo Mariglerio, Guizone de Sancto Andrea, Rainbaldo de Calniaco, Herberto Bittone, Landrico, nepote Odonis cantoris, Gisleberto Bertino, Vulgrino de Blesis, Gauslino Poslardo, Mainardo canonico, Gausberto monacho, Gaurnerio clerico, Alberico closario. Ipso denique anno, domnus abbas Bernardus, more sibi familiari, venit Camartium, tunc accessit ad eum Agnes, uxor supradicti Girardi, cum duabus filiabus suis, Radegunde videlicet et Judith, et concessit beato Martino ecclesiam sicut vir suus prius donaverat. Fecerunt similiter et filiae. Huius rei testes hii subter scribuntur. Ex parte illarum: Rainerius venator, Hugo filius Ebrardi, Simon Muleta, Lefridus, Aszo, Mainardus canonicus, Tetbaldus, filius Ulgerii. Ex parte domni abbatis: Guinebaldus camerarius eius, Haimericus Bona Mater Durandus de Sartrino, Hugo de Restiniaco, Rainaldus maior, Robertus Tortuscapellus, Haimo, frater Ogerii; hi famuli. De militibus: Guarinus Herlebaldus, Hugo Niger, Gausbertus, nepos eius. Actum anno ab incarnatione Domini M XCII, regnante Philippo rege. Concesserunt quoque supradictam ecclesiam, pro suis suorumque animabus Sancto Martino et suis monachis, Gaufredus, comes Vindocinensis, uxor sua Eufrosina et filius eorum Gaufredus Grassa Cotella, ad quorum beneficium pertinebat. Testes qui hoc viderunt et audierunt sunt hii. De parte nostra: Gausbertus monachus, qui tunc prepositus erat de Camarcio, Rainaldus famulus, Ingelricus cellararius, Ainardus Neptunus, Fulchardus et Fulcrandus, servientes vicecomitis. De parte sua: Achardus de Noisiaco, Gausbertus de Legul, Pilokinus maior, Sigebrandus, Fulchardus de Cella, Gervasius de Vindocino, et Lanzelinus filius eius, Fulcherius filius Domitellae, Hainricus sinescalcus, Cardonellus.