None
Datierung: 1096
Notum sit omnibus sanctae ecclesiae fidelibus, quod anno dedicationis basilicae beati Martini Maioris Monasterii nostri, a Romano papa Urbano secundo factae, tempore quo exercitus Christianorum ibat in Jerusalem contra paganos, Nivelo, filius Fulcherii dominus castri, quod dicitur Fractavallis, dedit Deo et beato Martino atque nobis eius monachis, per manum domni Bernardi panetarii nostri, cognomento Flagelli, et domni Gausberti Ludovici, tunc temporis prepositi de Camartio, concedente filio suo Urseto, qui unam tunicam de scarlata inde habuit, omnes prorsus consuetudines terrae planae atque bosci, pertinentium ad obedientiam, quam comes Stephanus et Adela, uxor eius, dederunt beato Martino atque nobis, inter Frigidum Mantellum et castrum Fractae Vallis sitam, sicut haia quam ibi fecimus et aqua Lede fluminis undique circumcingunt. Insuper etiam dedit nobis similiter omnem terram, quam in dominicatura sua propria possidebat, infra memoratam haiam atque prefatam aquam. Dedit quoque et concessit nobis similiter quicquid, infra sepedictos terminos, homines eius darent et venderent nobis. Donavit etiam nobis ibidem totam aquam suam, a molendinis Huberti filii Maignonis usque ad sclusam Herberti, cognomento Guinnardi, sic solutam et liberam, ut si ipsemet vellet piscari in ea, deinceps nunquam hoc facere presumeret, absque gratuita licencia monachi, qui predictam obedientiam nostram custodiret. Dedit insuper et concessit nobis ut universi homines utriusque sexus ipsi obedientiae pertinentes sint liberrimi ab omni prorsus consuetudine apud castrum Fractae Vallis in perpetuum. Ut autem omnibus esset manifestum quanta devotione hoc faceret, fecit Ascelinum prepositum suum iurare super sanctorum reliquias, quod nullam consuetudinem vel exactionem scienter exigeret, vel reciperet, ab omnibus rebus, ad eandem obedientiam pertinentibus, et nullam violentiam scienter inferret ulli rei pertinenti ad ipsam. Si autem nescius inde quicquam forte interciperet, usque ad quatuor denariatas, penitens totum hoc monacho eiusdem loci, vel famulo eius, qui hoc reclamaret statim redderet et in misericordia esset inde erga eum. Quod si homo quilibet beati Martini atque noster de eadem obedientia forisfaceret aliquid ipsi Niveloni aut cuicunque hominum eius, aut ministrorum eius in quocunque loco, nullam prorsus ultionem idem prepositus inde faceret; sed monacho ipsius obedientiae faceret inde clamorem et in curiam illam beati Martini inde placitare veniret. Quod si forte ibi ius vel placitum illud definiri et terminari non posset, aut monachus ei de querela sua iusticiam exequi nollet, nullam prorsus ultionem inde caperet, donec dominus idem Nivelo, etiam si absens esset, expectaretur et reversus in curiam monachi placitari inde veniret; atque ibi ius suum ab eodem amicabiliter expeteret et reciperet. Haec omnia iuravit Ascelinus prepositus, et ut ostenderet omnibus quam firmiter ab omnibus successoribus suis, haec quae diximus observari vellet, affiduciavit ipse Ascelinus, Nivelo per fidem suam, quod tale iusiurandum faceret iurare praepositum, successorem memorati Ascelini, cuius totius rei testes hi sunt. Ex parte eius: Guillelmus, filius Frodonis, Hubertus de Hulso, Matheus de Fracta Valle, Hilgodus de Monte Ledene, Guillelmus de Villariis, Bernardus, filius Bernardi de Firmitate, qui unas caligas de scarlata inde habuit, Hugo Palestellus et Gausfredus filius eius, Girbertus ingeniator, Stephanus de Montefoleto, Ascelinus prepositus, qui Sacramentum iuravit. Ex parte vero nostra: Bernardus de Carcahodo, Mainardus molendinarius, Odo molnerius, Triannus, Odo de Morens, Guillelmus, filius Rotgerii, Adraldus de Morens, Frotmundus de Morens, Guarinus de Altoio. Facta sunt haec apud Fractam Vallem, in domo Hildrici. Hoc totum concessit apud Carnotum Hamelinus de Montiniaco, frater domini Nivelonis, testibus his: Ansaldo, filio Alcherii, Rotberto Aculeio.

