None
Datierung: 1098
Notum sit omnibus quod Hubertus, filius Mannonis, dedit nobis, monachis scilicet Maioris Monasterii, terram quandam in silva Lognia prope castellum, quod Fracta Vallis nuncupatur, in loco scilicet ubi quondam extiterat castellum, quod Foliolum vocabatur, dedit autem nobis quicquid illic habebat. Terram quoque, quam Raherius de Firmitate ab eo tenebat, auctorizavit nobis, si eam quoquo modo habere possimus, aut dono scilicet aut precio. Auctorizavit hoc donum Hescelina, uxor eius, et filiae eius Auburgis, et Agnes, dans scilicet Huberto XXX. solidos, Hescelinae X., Auburgi V., Agneti, sorori eius, V. Testes horum: Bernardus serviens Huberti, Gosfredus, filius Roscelini Stamminis, Hugo de Pathai. De nostris: Gausbertus monachus, Hugo decanus, Gaulterius magister scolae, Guillelmus, filius eius, Ingelricus maior, Gausfredus de Firmitate, Gausfredus, filius Hugonis Pelitarii, Ebrardus, filius Gauslini Furnerii. Actum anno ab ordinatione domni abbatis Bernardi XIV.