Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Notitia de calumnia Walterii Rabel et nepotis eius Auscherii.

Notum sit omnibus quod Gaulterius Rabel et Rotbertus nepos Auscherii calumniabantur nobis, monachis Maioris Monasterii, quandam terram apud Castiniacum sitam. Unde cum eis ad huiusmodi concordiam venimus, calumniam illam penitus nobis dimiserunt, et insuper acceptis a nobis XXti solidis denariorum et quatuor sextariis avenae, vendiderunt nobis terram quandam apud Puteum Fractatestae sitam, et quoddam frustrum prati apud vadum de Curcellis, quae de Nivelone, filio Guarini, et uxore eius lsabel tenebant; concedente eodem Nivelone et uxore, quae ob hoc ipsum habuit a nobis sex solidos et Guarino filio eorum, et quoddam alio fratre eius, concedentibus, qui ideo VII. denarios habuerunt. Quod totum concessit Raimburgis, uxor memorati Rotberti, datis ob hoc sibi XII. denariis, et filiae ipsius Petronilla, et Hildeburgis, quae ob hoc ipsum XII. Denarios acceperunt. Cuius rei testes sunt, Franciscus de Montiniaco, lngelricus, maior Camarcii, Malgerius Cornuincisum, Ademarus, Hugo, maior de Sancto Hylario, Rainaldus famulus, Odo Capillonius, Hugo, cellararius Camarcii, Hugo Banerius. Quod etiam concessit Hamelinus, dominus Montiniaci, dato sibi inde dimidio avenae modio a domno Ivone monacho nostro, tunc Sancti Hylarii preposito; testibus his ex parte eius: Johanne de Scorciaco, Nivelone, filio Guarini, Francisco, Gausfredo maiore, Philippo. Ex parte vero nostra: Hugone presbytero, Stabulo presbitero, Odone de Buxeria.