None
Datierung: 1096-1101
Notum sit omnibus quod Hamelinus dominus Montiniaci castri, filius Fulcherii, filii Nivelonis, cogebat violenter ire ad molendinos suos homines beati Martini Maioris Monasterii de Matresemita, et de Basonis villa, et auferebat nobis molturam nostram, tempore vero quo, domnus Ivo monachus noster preerat obedientiae Sancti Hylarii; saniori usus consilio, reddidit et concessit nobis eam interventu eiusdem fratris nostri, tali pacto ut in arbitrio et potestate eorumdem nostrorum rusticorum sit, ire sive ad molendinum nostrum, sive ad suum, sine ulla vel nostra vel ipsius calumnia aut contradictione. Quod factum est in domo nostra apud Sanctum Hylarium sita; ubi etiam concessit nobis sclusam quandam in Leda fluvio sitam, quae fuerat Rotberti Chinonaci, et per universas forestas suas pastionem ad omnes porcos monachi, prepositi obedientiae eiusdem, id est obedientiae Sancti Hylarii, et omnium, qui de familia ipsius erunt, sine ullo pastinatico et decimam omnium tensionum apium quasqunque, in omnibus forestibus suis habuerit, et decimam prensionis vini de Prunivilla sicut, Guanilo predecessor eius, Montiniaci castri dominus ea, id est memoratam sclusam et pastionem porcorum ac decimam tensionum apium, sed et decimam prensionis vini de Prunivilla Deo et beato Martino atque nobis, ad opus obedientiae Sancti Hylarii, dederat et concesserat. Simul etiam dedit nobis eodem die atque loco idem Hamelinus per manum memorati fratris nostri, domni Ivonis, decimam omnium venationum suarum, quolibet modo captae fuerint, et ad opus obedientiae Sancti Peregrini, ad opus scilicet ecclesiae ipsius et monachorum, qui inibi manserint, et famulorum suorum de forestae, loco eiusdem contigua, quae iuvenis cognominatur, quantumcumque opus habuerint ad officinas et domos et ad caetera quaelibet facienda, sine ullo forestagio. Quod totum ut firmum foret ac stabile in perpetuum, cepit fidem prepositi sui, nomine Francisci, et forestarii sui nomine Fulcaldi, ut ista omnia dona eius et concessiones fideliter nobis tenerent et servarent inviolata; nec ullam inde nobis iniuriam inferent, vel inferri sinerent, ab aliis, in quantum ipsi resistere illis, et nos inde adiuvare possent. Cuius rei testes sunt ex parte ipsius Hamelini: Rotbertus cognomento Flagellum, Gauffredus Normannus, Gauffredus maior, Arnulfus Barbinus et memoratus Franciscus, et Fulcardus forestarius. Ex parte vero nostra: Hugo presbyter, Hugo maior, Mauricius carpentarius, Salomon cellararius. Omnia haec concessit et auctorizavit nobis Adeladis filia memorati Guanilonis, apud Montiniacum castrum, datis ab hoc sibi duobus solidis, a domno Ivone fratre nostro supradicto. Testibus his ex parte ipsius: Rotberto cognomento Flagello, Nivelone filio Guarini, Francisco etiam preposito, Gauffredo maiore, Fulcardo forestario; ex parte vero nostra: Hugone presbitero, Stabulo presbitero, Hugone Borrello, Odone de Buxeria, et Mauricio filio eius.