None
Datierung: 1092
Pateat omnibus Dei omnipotentis fidelibus et maxime nostris successoribus quod quidam vir, armis secularibus deditus, Radulfus nomine, filius Lancelini de Balgenciaco, concessit et dedit beato Martino et nobis, monachis suis, ecclesiam Sancti Johannis de Camarciaco, et quaecunque ad eandem pertinebant iure perpetuo possidenda, si ea quolibet modo sive dono. sive pretio, nobis concederent quidam homines qui ea de eo tenebant. Erat enim ipsa ecclesia cum omnibus suis appendiciis de fevo eius. Haec autem donavit idem Radulfus per ea villam Caisninam, domno abbati Bernardo. in domo monachorum apud Chilziacum, mense maii, ipso anno quo Philippus rex Francorum accepit uxorem Bertream nomine, uxorem Fulconis Andegavensium comitis, anno videlicet ab incarnatione Domini M XCII. Testes qui ad hoc affuerunt sunt hii: de monachis: domnus abbas Bernardus, Hilgodus episcopus, et Andreas, frater eius, Bernardus Flaellus, et Robertus Panetarii, Martinus abbas de Ribomonte, Hugo de Cambone; de famulis: Lealdus de Parciaco, Martinus de Boeria, Landricus cocus, Giraldus Rufus, Guinebaldus, camerarius domni abbatis, Gaulterius de Guirchia, Ingelbaldus cellarius de Chilziaco, David servitor. Isti fuerunt de parte nostra. De parte illius Harduinus Rubigo et Fulcherius de Fonte. Eodem anno, in vigilia apostolorum Petri et Pauli, veniens prefatus Radulfus in capitulum nostrum recepit beneficium nostrae societatis, et tunc reiterans ipsum donum, quod fecerat apud Chilziacum, et concessionem faciens de ecclesiis de Lanceio, quae erant de suo fevo, per cultellum Durandi famuli nostri de Sartino, utriusque concessionem misit in manu domni Bernardi abbatis, promittens se illa nobis adquietaturum ab omnibus hominibus in omni curia, secundum iusticiam. Posuit etiam cultellum et donum super dominicum altare, quod viderunt et audierunt testes subscripti. De suis: Petrus Rufus de Balgentiaco, Guanilo mischinus de Balgentiaco, Herveus Bedonius, Herlandus frater eius, Andreas Barba de Blesis, Harduinus de Marsonio; de nostris: Durandus de Sartino, de cuius cultello donum factum fuit, Gaufredus de Sonziaco, Hilgodus de Sartino minor, Gaulterius de Guirchia, Gaulterius de Parciaco, Paganus, filius Mariae Tresdenarios, Martinus de Boeria, Rainaldus, maior de Botlen, Gaufredus, Nihardus, Gaulterius Clarellus, Herveus Callidus.