Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donum terrae Boardi villae.

Noverint posteri quod Girardus, filius Ebrardi, cognomine Raucus, donaverit Sancto Martino et monachis Maioris Monasterii terram Boardi villae, pro redemptione animae suae et quicquid ibi ad eum et ad suos pertinebat, concedentibus uxore sua et liberis suis et nepote suo Gisleberto Pagano, et Maugerio cum filia sua; et pro hoc habuit ipse Girardus C. solidos de denariis Sancti Martini, Ada vero uxor sua X. solidos, Gislebertus Paganus nepos Gerardi III. solidos, Milessendis filia Maugerii III. solidos. Isti omnes auctorisaverunt et confirmaverunt hoc donum. Et fuit facta ista pactio in domo Rainaldi Espiarii, quae est sita Castridunis, testimonio istorum: Odonis Desreati, Roberti, Balduini, Herberti Bertoldis villae, Mainardi venatoris, Guillelmi Desreati, Girberti Odonis, Gaufredi de Sancto Germano, Odonis Diabolici, Gosberti sellarii. Isti affuerunt cum Girardo; Odonis monachi, cuius providentia conventio facta est; Gauslini monachi, Odonis cellararii, Nivardi maioris, Hugonis Rainbaldi, Durandi Rainfredi, Effredi Bernardi, Tetbaldi Arnaldi, Rainaldi Corberelli, Fulcherii maioris, Tetbaldi Osanne, Hugonis Pellerarii, Ivonis Fabri, Gaufredi Aremberti, Garnerii tannatoris, Tetbaldi Arnulfi, Rainaldi Effredi, Adelelmi canonici, Arnulfi Gaufredi, qui ibi emit pellem agni cum quatuor pedibus, sex nummis, quam Odo monachus sibi vendidit, Tescelini de Catena, Vitalis Rainaldi, Odonis Albuini, Huberti Carnotis, Tetbaldi Guillelmi, Ebrardi fratris eius. Girardus dedit Pagano, nepoti suo, in commutationem istius terrae, decimam Laardi Villae et Maugerio et filiae suae Milessendi alodum quoddam in Boardi villa et unam occhiam ad Isignem S. Pagani. + S. Girardi. + S. Adae, + uxoris eius. S. Milessendis filiae eius. + S. Odelinae, + S. Willelmi. + S. Maugerii. +