None
Datierung: 1083
Notum sit presentibus et futuris quod homines Odonis cognomine Desreati iniuste abscidentes nocte et die boscum monachorum Sancti Martini Maioris Monasterii, qui habetur prope villam quae appellatur Nantoliacum, absportabant, unde sepius monachi Sancti Martini convenerunt illum Odonem, et querimoniam apud eum fecerunt; ad ultimum tamen uterque ad hanc concordiam pervenerunt, quod licet homines Odonis monachis Sancti Martini pro forisfacto bosci sui multa secundum iusticiam persolvere debuissent, caeteris omissis LXII. solidos illis pepigerunt. Quos LXII. solidos monachi supradicti Sancti tali tenore illis hominibus et prenominato Odoni recommendaverunt, quod si amplius de bosco suo aliquid iniuriae illis facere presumserint semel aut bis, primum monachi querimoniam apud Odonem fecerint. Si autem ante maiorem dominum inde illis placitari necesse fuerit, tunc illos LXII. solidos quasi pro catali persolvere oportebit homines supradictos qui hoc plevierunt, si viventes aut in patria reperti fuerint. Ista ergo convenientia ita, sicut dicimus, primum fuit ordinata in villa Nantoliaco, videntibus istis testibus: Herluino, Gradulfo, Ricardo, Robino, Erfredo, Ebruino, Rotberto, filio Richildis, Ebrardo Clofello, armigero Odonis. Postea autem fuit perfecta sicut diximus et ex utraque parte laudata Chamarcio, in ipsa eadem domo monachorum iam dictorum, etiam videntibus et audientibus istis testibus: Girardo de Monte Folet, Guarino infante, Fulcoino de Membreolis, Ingelardo Bernardi genero, Hugone preposito comitissae, Constantio Serani filio, Omninobona, Gislardo, Odone Desreato, Odone Gabaste, Guarino eius genero, Hugone de Manso Meraldi, Nivardo maiore, Odone cellarario, Hugone de Nantoliaco villa, Grandino Carnotensi, Mainerio de Puteolo, Martino famulo, Rainaldo Corbello; de monachis: Gaufredo, Odone, Herberto, Bernardo, Goslino. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M LXXXIIIo, domno Bartholomeo abbate moderante virgam disciplinae super gregem Maioris Monasterii.