None
Datierung: 1084-1100
Scire debetis, qui successores nostri fueritis Maioris Monasterii monachis, quod Hugo de Sicherivilla donaverat nobis apud Vileellum, terram ad duos boves. Quando autem maritavit filiam suam, Isenburgem nomine, et dedit eam Fulcado de Dongeolo, tradidit ei etiam prefatam terram cum filia. Qui Fulcaldus saisivit terram et proiecit carrucam nostram de ea. Postea vero compunctus, venit in capitulum nostrum, cum Isemburge uxore sua, et ambo suscepti in benefactum nostrum, guerpiverunt calumniam quam faciebant insuper et concesserunt nobis donum, quod supra memoratus Hugo fecerat. Et ut firmior esset ista concessio, fecit ipse Fulcaldus ex sua parte donum de illa terra domno abbati Bernardo, per unam virgam, quam super altare portavit, favente Isemburge, uxore sua. Ad videndum hoc et audiendum fuerunt Arnulfus clericus, Giraldus de Sartrino, Ebrardus de Hospitali.

