Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De Ebrardo.

ln nomine aeterni Dei, nos quidem fratres gregis incliti beati Martini Maioris Monasterii, videlicet abba Ebrardus, Vitalis prior, caeterique suprascripti fratres, notum atque percognitum fieri volumus cunctis sanctae Dei ecclesiae, fidelibus, praecipueque nostris successoribus, quia adiit presentiam nostram quidam homo, nomine Ebrardus, postulans ut ex VII. arpennis et medio terrae, in alodo Chamartiaco consistentes, ei cartam faceremus, quod et libenter fecimus. Terminatur autem ipsa terra una parte, via publica, ex altera, terra S. Mariae, tertia, terra ex ipsa potestate. Infra has terminationes teneat atque possideat, nemine contradicente, solvens annis singulis, ad missam S. Johannis, censum denariorum VII. et dimidium, et ei amplius non requiratur. Quod si negligens fuerit, emendare ei liceat, et quod tenuerit, non ideo amittat; habeatque licenciam dandi, vendandi, si ei necessitas extiterit, cuicumque voluerit, salvo iure ecclesiastico et duobus heredibus simili lege relinquendi post suum obitum. Ut autem haec cartula firmior sit et a nobis credatur facta, manibus propriis omnes tangendo firmavimus atque corroboraverimus. S. domni abbatis Ebrardi. S. Vitalis prioris. S. Fulcradi. S. Arnulfi. S. Alfredi. S. Fulcradi. S. Rodberti. S. Mironis, S. Durandi. S. Hervisi. S. Rodulfi. S. Lantberti. S. Beringerii. S. Rainaldi. S. Gauzberti. S. Petri. S. Osmundi. S. Adam. S. Sigeberti. S. Raherii. S. Guillelmi. S. Archemberti. S. Guarnerii. S. Rodgerii. S. Alberti. S. Frodgerii. S. Auscherii. S. Hugonis. S. Othberti. S. Johannis. S. Landrici. S. Nielli. S. Ingelbaldi. S. Ainardi. S. Anastasii. S. Fulconis. S. Adam. S. Ingelerii. S. Guidonis. S. Guarnerii. S. Rainaldi. S. Ulgerii. S. Guidonis. S. Odonis. S. Landrici. S. Gauzberti. S. Evrardi. Odo ac si indignus sacerdos et monachus, scolaeque primus signavit. Data apud Maius Monasterium, regnante Rotberto rege.