None
Datierung: 1084-1100
Noverint monachi nostri presentes et futuri quod domnus Bernardus cognomento Flagellus, quando monachicum habitum ei dedimus, dedit beato Martino et nobis monachis suis medietatem Ostruvillae, sicut eam in dominio suo habebat, et hoc concessit Ebrardus de Lavesvilla, de cuius casamento erat et Stephanus avunculus Bernardi, qui de Ebrardo eam tenebat et de quo domnus Bernardus eam tenebat. Similiter et Hugo de Puteolo, vicecomes Carnotensis concessit. Concesserunt etiam hoc Hugo Flagellus, et Rotbertus ipsius Bernardi fratres. Huius donationis et concessionum sunt testes domnus Aviertus monachus noster, qui morabatur apud Carnotum, qui hoc donum recepit, Hugo Tronellus, Rainerius Burgundio, Hugo de Treum et Herbertus frater eius, Gaulterius Basins, Rainaldus de Albino et Oilardus frater eius, Gilduinus dapifer illius Ebrardi, Girogius de Freenivilla, Guarinus frater eius, Haimericus de Brandelone, Paganus filius eius, Tetbaldus, filius Seinfredi de Dolmunt, Teudo Tronellus, Durandus de Cepedio. Quadam alia vice supradictus Rotbertus, antequam duceret Hermetrudim uxorem suam, dedit aliam medietatem Ostruvillae beato Martino et nobis, monachis eius, in manu domni Bernardi abbatis per deprecationem domni Bernardi fratris sui, et per deprecationem domni Gausberti Ludovici monachi nostri. Hoc donum concesserunt supradicti domini qui et aliud donum concesserunt, cum uxoribus eorum et filiis. Huius donationis testes sunt, Girardus de Monte Foleto, Fulcodius de Membrerolis, Fulcodius de Magnevilla, Ingelricus maior.