Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Donum ecclesiae Sancti Albini de Camartio.

Notum sit omnibus quod Algrinus clericus, cum impetrasset sibi dari ecclesiam Sancti Albini de Camartio ab omnibus, qui aliquid iuris in ea habebant, venit ad abbatem Maioris Monasterii Bernardum, Carnoto, redeuntem de placito de Medanta, anno ab incarnatione Domini M LXXXo IVo, et in domo Sancti Martini, ubi domnus abbas Bernardus erat, apud Camartium, dedit Beato Martino et predicto abbati et monachis Maioris Monasterii, supradictam ecclesiam, cum omnibus ad eam pertinentibus. Hoc viderunt et audierunt Fulcodius de Monte Berolo, Gaufredus Disredatus, Garinus infans; monachi: Odo qui fuit prior, Andreas de Gommet, Adelelmus de Pontico.