None
Datierung: 1039-1040
Notum fieri volumus tam presentibus quam qui post nos futuri sunt veri Dei cultoribus, maxime tamen ad successorum nostrorum notitiam perveniat, quod Hamelinus, nepos Gauzfredi de Rupibus Curvis, vendidit Sancto Martino Maioris Monasterii, in presentia domni Alberti abbatis, per manum Rodulfi monachi, cui iniuncta erat obedientia de Camarcio, terram quae vocatur Arblanivilla quam tenebat de Hugone vicecomite Castri Dunensis, filio Gauzfredi vicecomitis, acceptis inter se et avunculum suum XVI. libris. Ipse quoque Hugo vicecomes, propterea quia hoc auctorizavit, habuit tres libras et mulier illius unam unciam auri. Nomina vero testium, qui huic interfuerunt venditioni, ecce hic annotata subtus habentur: Godescalcus, Bernardus de Axia, Gauzfridus, filius Radulfi legisperiti, Guarinus vicarius, Lanbertus filius Hermeri, Guarinus, maior de Mortua Aqua, Rainbaldus, maior Sancti Martini, Rainaldus, servus Sancti Martini, Rainaldus clericus, Michael cementarius, Ascelinus, Ratherius, Arnulfus asinarius.