Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De consuetudinibus Camartii.

Notum esse volumus cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris de malis consuetudinibus, quas Gauzfredus vicecomes et sui ministeriales in suburbio possessionis Sancti Martini, quae Campus Martis vocatur, paulatim immiserant, talem factam esse concordiam in presentia comitis Odonis, communi consensu Gauzfredi iamdicti vicecomitis et abbatis Maioris Monasterii nomine Alberti, quam ultra nulli liceat transgredi. Ut scilicet nullas, in predicto toto suburbio acciperet, ultra consuetudines Gaufredus vicecomes vel ministri eius, praeter has quae in presenti carta subterscriptae inveniuntur, teloneum videlicet consuetum et antiquum, et censum caldariarum tinctorum vel tinctricum; de unaquaque caldaria denarios IIII. in festivitate sancti Martini; comparationem quoque panis ad vendendum facti, et carnis, quae ad vendendum occisa est, et nichil sine tallia accipient; quam comparationem, si eis crediderint venditores infra spatium duorum mensium, solvent eam; et si ei necesse fuerit aliquando ad quoquinam vel ad balneum suum caldariam tinctoris accipiet, sed nusquam portabit eam, nisi in ipsum castrum, neque ultra tres dies illam retinebit. Homines vicecomitis consuetudinarios non receptabit abbas in suburbio suo, ita ut perdat de illis vicecomes consuetudinem suam; et similiter vicecomes non receptabit homines Sancti Martini, ne perdant monachi consuetudinem suam; neque in predicto toto suburbio quisquam hominum aliquid accipiet, nisi ille qui iuratum habuerit et cum ille mortuus fuerit, aut remotus ab officio, ipse qui pro eo subrogabitur similiter iurabit; et ut conventio ista firma permaneat, per suggestionem et ordinationem Odonis comitis, alligavit vicecomes ministeriales suos iureiurando, ne ultra quam scriptum est in carta ista facere contra monachos vel homines eorum presumant. Similiter et monachi vicecomiti iurare fecerunt ministeriales suos, ne scilicet consuetudinarios vicecomitis in suo suburbio scienter recipiant, et si inventi fuerint, postquam id cognitum fuerit, homines vicecomitis per se ipsos vindictam non sumant, donec apud monachum, qui possessioni praefuerit, clamorem faciant, et monachus illis iusticiam faciat, cum emendatione legis. Similem quoque iusticiam, homines vicecomitis faciant monachis, postquam clamorem eorum audierint. Si vero post finem duorum mensium reddere noluerint homines vicecomitis hominibus Sancti Martini preteritum debitum, non tamen dicentur transgressores iurisiurandi, nisi postea aliquid ab eis acceperint. Si autem post illum terminum ab eis aliquam creditionem accipere praesumpserint, transgressores habebuntur iurisiurandi, non reddito scilicet preterito debito. Huius conventionis testes hii sunt: Godescalcus, Willelmus Casnellus, Hilgaldus, filius archiepiscopi, Hilgaldus Niger, Gaufredus, filius Hermerii, Odo archidiaconus, Odo decanus, Teudo, filius Galonis, Odo, filius Burrelli, Odo Musca, Rotbertus Muletii, Herbertus, Avesgaldus, Harduinus, Guarnerius cubicularius, domnus Albertus abbas cum tribus monachis, Seinfredo, Radulfo, Ainardo, et cum tribus servis Ascelino, Ebruino, Tetmerio.