Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De dimissione calumniae furni de Camarcio quam fecit Ernaldus et frater eius Herveus.

Notum esse volumus presentibus et futuris quod Ernaldus prepositus, acceptis XX. libris denariorum a monachis Sancti Martini Maioris Monasterii, quicquid calumniabatur vel calumniari poterat ipse, vel heres eius, in furno de Camartio, guerpivit supradicto Sancto et monachis suis, videntibus testibus istis: Episcopo Carnotensi, Ingeranno, Ernaldo, Hildegario archidiacono, Adelardo subdecano, Guillelmo archidiacono, Hilduino cantore, Frodone succentore, Giroilo de Curva Villa, Giraldo archipresbitero, Raimbaldo de Fonte Caro, Herveo de Rupibus, Frogerio famulo, Durando coquo, Odone cellarario, Hildrado de Sancto Carauno; similiter Herveus cum uxore sua Columba et filiis, Guillelmo, Gaufredo, Hugone, laudavit dimissionem calumniae, quam frater suus Ernaldus fecerat beato Martino et monachis suis, et auctorisavit eidem Sancto furnum de Camartio et caeteras res, in quibus calumniam fecerat vel facere poterat. Etiam videntibus testibus istis: Jacobo monacho, Bernardo priore, Gaulterio de Manla, Simone de Retiolis, Gaufredo de Rocumcurte, Gaufredo de Teunvilla, Hugone, filio Morini, Huberto, filio Roberti filii Eremburgis, Benedicto famulo, Ermenardo, famulo de Sparnone.