None
Datierung: 1071
Notum sit fratribus nostris Maioris scilicet Monasterii monachis quod terram de Sconvilla, quam dedit nobis Girardus Brunellus, auctorisavit nobis Guillelmus Goius totam ex integro, cum omnibus consuetudinibus et reditibus eius sicut eam tenebat de eo ipse Girardus; eodem loco et in eadem hora simul etiam auctorisavit nobis idem Guillelmus Goius ecclesiam de Dongiolo, quam dederat nobis Herlebaldus, et terram quam dedit nobis Odo, frater Herlebaldi, quae terra pertinebat ad propriam carrucam ipsius Odonis, et Olcas quas dedit nobis idem Odo, quantumcumque tenent, id est a molino vetulo usque ad viam, quae ducit ad Alvoiam. Haec omnia auctorisavit uxor ipsius Guillelmi, Eustachia, simul cum viro suo et pro his omnibus dedimus ipsi Guillelmo decem solidos, uxori eius Eustachiae quinque solidos. Factum est hoc in aula Guillelmi, multis audientibus et videntibus, quorum haec nomina sunt. Gaufredus, filius Godiscalci, Landricus de Torics, et Odo frater eius, Radulfus de Cantu Merula et Radulfus Pincerna, Rainaldus et Gilduinus forestarii, Giraldus, nepos Gumbaldi, Johannes conversus, Odo monachus, prior, Herbertus prior, Herbertus monachus. Actum anno domini abbatis Bartholomei VIII.