Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De bosco et pastinatico donato a Guillelmo Goieto.

Noverint nostri presentes et posteri quod Guillelmus Gogietus et mater eius Mahildis donaverunt Sancto Martino et nobis, sui Maioris Monasterii monachis, ex bosco ipsorum de Pertico, quantumcunque et adquaecunque opus esset fratribus nostris, in tota obedientia Veteris Vici. Post hoc etiam transactis pluribus annis, cum eidem obedientiae praeesset monachus noster, nomine Fulco, donavit rursus idem Guillelmus pasnaticum eius bosci de porcis dominicis nostris, dimidium quidem ad praesens, et post matris mortem alteram medietatem, annuente Eustachia coniuge sua, et filiis Guillelmo et Hugone. Testes huic sunt Gualterius, abbas Bonae Vallis, Hugo de Calmonte monachus, Rainaldus, filius Jojonis, monachus, Odo, monachus Maioris Monasterii, Wulgrinus, mercator de Bona Valle, Radulfus miles, filius Hungerii, Rodulfus, filius Rotrochii bastardi, Gaufredus Guarini, Rainaldus et Gilduinus forestarii. Actum anno ab incarnatione Domini Mo LXX VIIIIo, praesidente nobis domno abbate Bartholomeo anno XVIo.