None
Datierung: 1073-1084
Notum pene omnibus satisque manifestum credimus Tetbaldum, comitem Franciae palatium, loci istius Maioris scilicet Monasterii defensorem atque patronum, plurima de rebus suis post mortem patris ex quo in principatum illius successit nobis dedisse, et multa dona, sive emptiones de beneficiis satellitum suorum perpetuo possidenda libentissime annuisse. Cum ergo in dominium Sancti Martini possessio quaedam nomine Villa Nantulfi, sita in pago Dunensi, cum ecclesiae cuiusdam duabus partibus, quae est in pago Blesiensi, loco qui dicitur Averdonum, devenisset, quod utrunque de casamento illius descendebat, petitionem domni Bartholomei abbatis, qui forte tunc illum apud Blesium Castrum adierat, tam ipse quam filius eius Stephanus, consuetudinaria liberalitate firmissime annuerunt, et uterque signum suum sicut subtus paret manibus propriis annotarunt. – Qui tamen more suo, illo scilicet nobilissimo, nobis quoque per omnia eius auctoramenta notissimo, a domno abbate satis humiliter et devote petiit, ut pro hoc sibi centum missas a sacerdotibus monachis iuberet celebrari. Quam precem domnus abba, utpote qui salutem illius et vitae longitudinem nobis fore non minus utilem quam illi praevidebat, libentissime suscepit et audiente Guidone abbate et Guarino preposito, qui forte tunc aderant, se facturum esse promisit. Factum est hoc sicut diximus apud castrum Blesium, intra curiam, retro palatium prope turrem, patulo inter caminatas eiusdem palatii sito, XV. Kal. mai, die dominico, post meridianam; testibus istis: Gilduino vicecomite, Herberto de Altris, Aszone Borrello, Gaulterio Pane Parato, Harduino Ruillo, Bonidonio clerico, Odone Mala Musca, Alberto de Vitriaco, Milone de Bello Monte, Raherio de Burgo Medio, Archembaldo Peiore Lupo, Johanne filio Arnalrici, Ernaldo Aculeo, Hugone preposito, abbate Guidone, Huberto priore, Herberto monacho, Isemberto monacho, Jacobo monacho, Fulberto monacho, Haimerico monacho, Rotberto monacho, Adraldo monacho, Giraldo famulo coquo. Signum Tetbaldi comitis. Signum Stephani filii eius.

