Illustris quidam Carnotensium vicecomes, Ebrardus nomine, audita Domini voce quae dicit: Nisi quis renunciaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus; et venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; timens, ne si ab ista Domini benignissima admonitione se faceret alienum, alienaretur etiam in futuro a regno coelorum, excogitare cepit qualiter ad ipsum dominum propius accederet, ipsiusque servitio se familiarius manciparet. Et quia ad hoc magnum ei faciebant impedimentum et praesens saeculum, et quaeque in eo possidere videbatur, nec facile illi erat adimplere quod volebat, maluit omnia omnino relinquere, quam pro his in perpetuum infernales cruciatus sustinere. Igitur honorem suum et possessiones fratribus suis dereliquit, reliqua autem quae in auro et argento habere potuit, pauperibus erogavit, quatinus nichil iam sollicitus de rebus transitoriis, securius et expeditius inhiaret divinis. Inter illa quidem quae Domino per manus pauperum suorum condonavit, dedit nobis, monachis videlicet Maioris Monasterii beati Martini, sub regimine nunc agentibus domni abbatis nostri Bartholomei, anno ab incarnatione Domini Mo LXXo IIIo, quicquid in dominio habere videbatur in villa illa, quae villa Nantulfi nuncupatur, quae in Dunensi territorio consistit; id est medietatem ipsius villae et ecclesiam quandam quae apud Averdonum sita est. Reliqua vero predictae villae medietas in manu fratris sui, Hugonis scilicet domini de Puteolo castro, ad tumpus remansit. Non absurde autem videtur hic inserere quod praedicta villa non solum ipsa ab omni prorsus exactione liberrima huc usque perseveraverit, verum etiam in tantum huiusmodi privilegio omnes caeteras antecellit, ut de proximis circumquaque villis ad iudicium calidi ferri portandum et ad bellum campionum clipeo et baculo faciendum, ex antiquitate semper illic accusatores et accusati conveniant, totaque causa ad ipsius villae domini deferatur audientiam. Sed, ut ad propositum redeamus, domnus Ebrardus nudus et pauper effectus, patria, parentibus suis derelictis, peregre profectus est. Cumque de peregrinatione illa in qua multo tempore demoratus est, reverteretur ad Maius Monasterium, habitum inibi monachicum suscepturus devenit, ubi cum pro quibusdam uxoris suae impedimentis, aliquandiu in laicali habitu moraretur, venit ad eum Hugo, frater ipsius, qui ei in honorem vicecomitis successerat. Qui cum ab eo plurima salutis suae monita audisset, compunctus timore divino, immo etiam commotus amore fraterno, dedit nobis medietatem illius villae, cuius alteram medietatem iam supradiximus domnum Ebrardum nobis donasse, et insuper donum ipsius domni Ebrardi, auctoritate sua in capitulo nostro nobis libentissime confirmavit, et de utroque donum super altare beati Martini portavit. Eodem quoque modo gratantissime auctorizavit utriusque donationem Gualerannus, dominus de Bretulio, frater ipsorum. Sed quamvis sic se habeant horum trium fratrum dona et auctoramenta, sciendum tamen quia non facta sunt omnia uno die, nec in uno loco, nec sub eisdem testibus, sed de singulis quibusque et loca, et testes, distincte inferius subscribuntur. Primum domni Ebrardi donum factum est apud Blesis castrum, in ipsius domo, et affuerunt hii testes: Gualerannus, frater eius, Gualterius Normannus, Burdinus, Odo Domna Maria, Rogrinus serviens, Girbertus mariscalcus, Guillelmus, filius Odonis, Hezdo, filius Rainaldi, Odardus de Paliardo, domnus abbas Bartholomeus, Gualterius, Adraldus, Rotbertus de Virsonio, Petrus tunc prior, Isembertus; monachi nostri. Donum et auctoramentum domni Hugonis vicecomitis, fratris domni Ebrardi, factum est apud Maius Monasterium, in capitulo, ubi et affuerunt hii audientes et videntes: domnus Ebrardus, frater eius, Adam, filius Bernelmi, Ansellus, filius Aremberti, Rotbertus, filius Berengerii de Aureliano, Ingrannus, filius Guarnerii, Hainricus de Pitveris; et quando misit huiusmodi donum super altare beati Martini, affuerunt Guicherius de Castro Rainaldi, et Sulpicius de Calvo Monte, et multi de hominibus eorum. Auctoramentum Gualeranni factum est apud Puteolum, castellum domini Hugonis, fratris ipsius, quando domnus abbas Bartholomeus quaerebat solutionem inter dominum Ebrardum et uxorem eius, et affuerunt audientes et videntes qui subnotati sunt testes: Odo Borrellus, Odo Malae Herbae, Simon, filius Alberici, Herbertus Eschancus, Herbertus de Tiliaco, Gilduinus, frater eius, Odo. De monachis: domnus abbas Bartholomeus, Walterius monachus, Wuanilo monachus, Odo monachus, Adraldus monachus, baiulus. De hominibus nostris, qui cum domno abbate Bartholomeo ierant: Raimbaldus de Columbariis, Odo, frater eius, Frotgerius mariscalcus, Bernardus maior, Gausbertus coquus. Sed nec illud est omittendum quod hoc quoque sub dono supradicto, vicecomes Hugo concessit nobis, annuente ibi tunc domno Ebrardo, et apud castrum Puteolum, postea Gualeranno fratris suis, ut quicunque fevati erant de his, quae ad honorem pertinebant possessionis villae Nantulfi, fevos ipsos aut aliquid ex eis si vellent, vel donarent nobis, vel venderent, vel etiam de nobis tenerent, quicquid ergo hinc fieret suo nobis firmavit auctoramento.
Carta donations Nantulfi

