Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De servis de Villa Nantulfi quos dedit Valerannus de Bretulio.

Pateat universorum notioni bonorum quod ego Walerannus, sub fidei gratia christianae seculari militiae deditus, possessor in Francia castri vocabulo Bretulii, ob amorem domini germanique mei fratris Ebrardi, ante paucum tempus monachi in Maiori Monasterio Sancti Martini Turonensis effecti, ipse quoque factus eidem loco devotus et familiaris, donaverim Deo et ipsi Sancto Martino sibique inibi famulantibus monachis, servos omnes et ancillas, quas habebam in illa possessione quae vocatur Nantulfi, ita ut, nullum eorum aut aliquid suum retineam mihi, sed quicquid in eis et in rebus suis iuris fuit hactenus mei, sit deinceps Sancti Martini et monachorum Maioris Monasterii sui. Quisquis etiam ex ipsorum progenie servorum, vir sive femina, ad alia forte transierit loca, sive prope, sive longe, aliam inhabitet villam, vicum, castellum, aut civitatem, eodem servitutis nexu obstrictus et ibi teneatur eisdem. Facta est a me ista donatio in eorumdem monachorum capitulo, anno ab incarnatione Domini M LXXo VIIo, praesidente illis reverendo abbate Bartholomeo; cuius manui postquam ex modo donum exinde tradidi, propria deinde manu posui hoc idem super altare ecclesiae beati Martini, videntibus his qui erant mecum, cum quibus perrexeram in predictum capitulum, sufficientibus scilicet ad testimonium, quandoquidem in ore etiam duorum vel trium testium stat omne verbum: Ursione, vicedomino Belvacensi et possessore Girbereici castri, Elia, cognato eius, Hetdone, filio Rainaldi, Bernerio, fratre Lancionis clerici.