Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De alodio de Cattiniaco.

Nosse debent et presentes et futuri dudum devenisse in dominium Sancti Martini et monachorum eius medietatem alodii de Cattiniaco, quae donata est nobis pro anima Gaufredi cognomento Freslavena, auctoramento Roscelinae uxoris suae, de cuius dote erat et filiorum eius Rotberti videlicet atque Drogonis. Longo autem post tempore reliquam medietatem quae remanserat, donaverunt nobis predicta Roscelina, uxor iam dicti Gaufredi et filii eius Rotbertus atque Drogo, et cum ipsa mediatate fevum etiam trium militum; insuper etiam promiserunt domno Ivoni monacho nostro, qui tunc praeerat apud Sanctum Ylarium, per cuius manum hoc factum est, quod si aliquando calumnia insurgat, ipsi eam nobis acquietabunt. Unde donavit eis domnus Ivo quasi pro karitate, Roscelinae scilicet X. solidos, Rotberto vero atque Drogoni LXa. Convenientia quoque est ut cum ipsi obierint si afferantur a suis, vel ad Maius Monasterium, vel ad Lavarzinum, sepelientes eos monachi nostri, si tamen non fuerint excommunicati. Testes qui hoc viderunt et audierunt Malgerius, filius Amalrici, Adelardus famulus; monachi nostri, Hugo de Castro Celso, Ivo monachus, Hilgodus monachus.