Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Praeceptum de Capella Guillelmi.

Auditum saepe est adhortatione saluberrima sic inter caetera gentium docuisse doctorem: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei. ldcirco ego Hugo sub christianae fidei titulo militiae deditus, seculari castri Braietelli possessor in pago Cynomannensi, parum iterum quiddam boni si adprobet Deus operari volo, ad quosdam, quos precipue sanctae fidei domesticos puto. Pateat igitur universae notioni mortalium donasse me Sancto Martino ac Deo sibique famulantibus monachis Maioris Monasterii, pro redimenda mea meaeque coniugis anima, animabus quoque parentum meorum ac filiorum, mei iuris ecclesiam quandam, Deo sub Dei Genitricis honore sacratam, in Dunensi pago sitam, cuius locus designabatur antiquitas Ad Lazellam, nunc ex nomine patris mei appellatur Capella Guillelmi. Hanc itaque predicto sancto Deoque servientibus et tanto patrono integritate tota concedo, nichil excipiens rerum, quae aut de decimis rerum omnium quae decimantur, aut de sepultura corporum quae in eius cymiterio sepeliuntur, aut de quibuslibet aliis commerciis ecclesiae iure taxantur, sed hoc ex antiqua huius ecclesiae parrochia. De colonis autem terrae noviter ibi exertae, quae nova exarta vulgo dicuntur, atque illius meae terrae cuius coloni pertinere solebant ad Capellam ut nuncupatur Orini, oblationes illis tantum interim dono ac sepulturam. Dono et terram omnem quam in proprium habeo dominium inter duos fluvios, quos Dordencum et Ederam dicunt, videlicet a mansura Johannis Boetae usque ad mansuram Guidelini, filii Aldranni; ab ecclesia quoque supradicta versus orientem, totam terram quae me solum habet sibi dominantem; hoc est Mansuram, intra quam consistit eadem ecclesia, et mansuram Rainardi cuiusdam, aliam quoque Arnulfi Rainardi, ipsius filii, aliamque Bernutionis cuiusdam parentis mei. Omnem hanc terram, ab importunitate hominis cuiuscunque quietam, ita sancto illi suisque famulis ex hoc et in perpetuum habendam trado, ut hactenus habui ipse, ea scilicet integritate ut etiam singularis aut cervus, si intra terminos huius terrae prendatur, sit iuris illorum. Si qui etiam hominum meorum quicquam eisdem dederit, quod a me expectet auctorizari, ita nunc auctoriso totum, ut hinc ultra meum nemo expetat auctoramentum. Aucta sunt haec omnia assensu meae coniugis, Ermae nomine, atque meae filiae vocabulo Hervisae, nepotum quoque meorum, filiorumque Rotberti de Monte Boone, Gauffredi scilicet atque Guillelmi, auctoramento nichilominus dominae meae Mahildis filiae Galterii de Aloia, filiorumque ac filiarum eiusdem, quibus patres fuere Guillelmus cognomento Gugetus, et Gauffredus de Medana; hoc est Willelmi, Hildeburgis et Richildis, item Hamelini, Galterii et Hersendis, horum igitur omnium quae dixi donum feci, Sancto Martino in capitulo, presentibus iam dicta domina mea Mahilde et his testibus qui ad hoc videndum fuerunt producti: Airardus de Buslo, Guido de Braetello, Galterius de Monte Mirabili, Ivo Caisnellus, Achardus, filius Herberti Rodulfus Parvus, Herveus Rebolitus; famuli nostri: Ingrannus, Isembertus, frater eius, Galterius de Fontaneto, Airardus, filius Bernardi de Loratorio, Gausbertus, nepos Aumari, Arnulfus, filius Rainerii, Durandus Risellus, Ernaldus sartor, Rotbertus sartor, Herveus frater eius, Rotbertus capellanus, Giraldus, frater Galterii Pistoris, Giraldus de Fontaneto. Roscelinus de Pasciaco et frater eius Guido, filii Herberti de Pasciaco, miserunt calumniam in terra quae est inter Dordencum et Ederam, sed convicti sunt non habere rectum et auctorisaverunt.