None
Datierung: 1032-1064
Benignissimam vocem Domini recognoscens dicentis: Dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe, et quia nos propria natura aequales protulit. Idcirco ego in Dei nomine Landricus, recognoscens molem meorum peccaminum, quendam hominem iuris mei nomine Gauzlinum quem de beneficio senioris mei Landrici tenere videor, pro remedio animae meae et parentum meorum, Deo et Sancto Martino et monachis Maioris Monasterii, qui sunt et futuri sunt, in perpetuum trado serviendum, quiete et libere absque ulla parentum et filiorum calumnia. Quod si ullus ex eis aut aliqua persona hoc largitionis donum inquietare praesumpserit, offensam Dei incurrens omnium sanctorum caetibus careat et tenebrosis incendiis in aeternum adustus cum diabolo intereat. S. Landrici ex cuius beneficio est. S. Alberti clerici et archidiaconi, S. Landrici, hominis eius, qui hoc fieri deprecatus est, et filius eius Landrici nomine. S. Huberti, fratris Alberti archidiaconi.