Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De ecclesia Sancti Leobini de Moreis.

Notum fiat fidelibus universis et maxime successoribus nostris, quod Emelina de Castro Duno dedit Sancto Martino Maioris Monasterii medietatem ecclesiae Sancti Leobini de Moreis et eorum omnium quae ad ecclesiam pertinent, medietatem videlicet terrae unius carrucae, quae pertinet ad altare, et omnimodae decimae, sepulturae quoque et offerendae, necnon et IV. arpennium pratorum et combrorum, in aqua Ledo consistentium; insuper medietatem caeterorum omnium, quae ad ius predictae pertinent ecclesiae. Hoc autem auctorisavit Herbertus, filius eius, et filia eius Rotrudis, cum filio suo Herveo nomine, necnon et Guillelmus, frater eiusdem Emelinae, cum filia sua Rotrude. Hugo quoque, vicedominus Carnotensis, de quo eandem ecclesiam predicta Emelina tenebat, necnon et comes Tetbaldus, de cuius fevo erat, libenter annuerunt, et auctoramento suo firmaverunt. Huius rei testes sunt: Adila, femina Hugonis, Guirrius, filius eiusdem Hugonis, Hugo, frater eius, Albertus, frater eius, Guarnerius Oculus Canis, Fulcherius, filius Nivelonis, Ivo de Curvavilla, Bernardus de Aisa, Guanilo thesaurarius, Burchardus, filius Hugonis de Insula.