None
Datierung: 1040-1064
Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, quod Rainaldus Granerius et Hugo filius eius et Guarinus nepos ipsius calumniabatur nobis quartam partem terrae de tota Arblani Villa. De qua re placito apud Balgentiacum facto, ad hanc tandem cum ipsis venimus concordiam, ut monachus noster Isembertus laicus, Arblani Villae tunc praepositus, Rainaldo et Hugoni filio eius V. solidos Aurelianenses daret, et Guarino nepoti ipsius alios V. Dunenses, et illi toti tres calumniam nobis perpetuo dimitterent. Unde testis est Amelinus, filius Hilgodi Bastardi, de quo illam terram tenemus, et hii quorum haec sunt nomina: Archembaldus Peior Lupo, Archembaldus de Chantommis, Raimbertus, filius Andefredi telonearii.