None
Datierung: 1051-1060
Notum fiat cunctis successoribus nostris dominum nostrum sanctum Martinum habere quandam terram in Dunensi, quae vocatur Arblanum Villa, iuxta Benagias, in qua miles quidam Hugo nomine, frater Milonis, vicariam habebat, quam cum Hamelina uxore sua, Galterii Saxini filia, acceperat, una cum reliquo honore, in fevo tenens eam de Rotberto vicecomite de Villanolio, qui videlicet Hugo tam a monachis quam a Guidone cognomento Pesante, qui et eam ex illo tenebat in fevo, multociens admonitus, ut Sancto Martino relinqueret eam, pro anima sua, accipiens etiam inde si vellet aliquid substantiae, tandem divino respectus huic intuiti ammonitioni, uxore sua favente ac filio, nomine Walterio, praebuit assensum, et veniens rogavit Rotbertum dominum suum, quatinus hoc sibi facere et annuens consentiret et factum propria auctoritate firmaret. Quod et ille fieri non solum pro dilectione quam erga fidelem suum habebat, verum etiam pro anima patris et matris suaque libenter annuens, cartulam istam propria manu firmavit, atque fidelibus suis ad hoc videndum, audiendumque vocatis, corroborandam tradidit. Dedit itaque memoratus Hugo vicariam istam Sancto Martino, pro anima sua parentumque suorum, uxoris quoque suae ac filii et ut hoc facere libentius firmiusque videretur, accepit de substantia eiusdem sancti solidos XXX., quorum aliquam partem contulit praefato Guidoni, qui saepedictam vicariam ex eo, sicut dictum est, in fevo tenebat; quique ut hoc ita fieret toto corde quaesierat. Accepta autem parte quod dominus eius de vicaria faciebat libenter annuit et ex parte sua liberam in perpetuum atque quietam clamavit. Nomina vero tam auctorum quam testium, qui ad hoc videndum vel audiendum vocatis, in huius scripti continentur extremo praesentibus signis: S. Hugonis qui contulit. S. Hugonis compositi. S. Guidonis panerii. S. Hamelinae, uxoris eius. S. Hugonis Francesi. S. Rotberti Mestivarii. S. Galterii, filii eorum. S. Algerii. S. Galterii prepositi. S. Algisi prepositi. S. Rotberti vicecomitis. S. Gaufredi clerici. S. Rainaldi, nepotis Adelelmi. S. Guidonis Pesantis. S. Gualonis. S. Andrei, filii Andrei Villani. S. Fulcherii Rufi.