Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De molendino de Platea quem vendidit nobis Hugo cognomine Reortarius.

Notum sit omnibus quod Hugo, qui cognominatus est Reortarius, vendidit nobis, monachis videlicet Sancti Martini Maioris Monasterii molinum unum, qui vocatur molinus de Platea, precio XXX. solidorum, concedente Gaufredo de Sancto Bomeio, cognato eius, qui habuit inde V. solidos. Auctorisavit quoque Simon, filius Alberici, cuius detenebat Hugo predictum molinum, et uxor eius, et filius ac filia eius. Simon habuit pro hoc X. solidos, dedit ei domnus Ivo, monachus noster, qui tunc erat prepositus apud Sanctum Ylarium; uxor eius habuit inde XII. denarios, et filius eius IV., et filia II. Guanilo etiam de Montiniaco auctorisavit, de cuius casamento erat predictus molendinus, et uxor eius et Guido nepos eius. Huius rei sunt: Rotbertus Parvus, Rainaldus, filiaster Simonis, Odo Fessardus.